The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.17 Qui filii sint legitimi

X 4.17.6 Tanta est vis

tit. Qui filii sint legitimi · 4 glosses
Idem Exoniensi Episcopo.Incipit Tanta est vis · alleged in the gloss as qui fil. sint legit., tanta 10× per the register · find the allegations →
Legitimi
Ecce quanta est vis matrimonii, ut illegitimos faciat legitimos, Inst. de nupt. § aliquando; in Auth. quib. mod. nat. effic. sui § si quis igitur dotalia, coll. 7; et C. de nat. lib. et mat., cum quis; Inst. de hered. quae ab int. def. § quibus, vers. necnon; et supra, qui fil. sint legit., conquestus. Sed numquid dices tales legitimos quo ad ordines et honores? Videtur quod non, quia non sunt nati de legitimo matrimonio, supra, de elect., cum in cunctis; et arg. 30. q. 5, qualis. Sed credo quod legitimi sunt quo ad omnia, quia matrimonium omnia praecedentia purgat. Et sic proxima, sive etiam praecedens causa turpitudinis sublata est; simile C. quod metus cau., cum te; ff. de condi. ob turp. caus., si ob turpem.
Aliam
Scilicet consciam adulterii, supra, qui fil. sint legit., causam quae 1; secus si ignoranter, arg. supra, qui fil. sint legit., cum inter; arg. infra, qui fil. sint legit., ex tenore; supra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., propositum. Contrarium videtur, scilicet, quod talis non sit legitimus, quia hic non distinguitur. Sed primum verius est. Ber.
Licet post mortem
Arg. quod licet res deveniat ad eum casum a quo incipere potuit, non tamen valet. Arg. contra supra, de conver. coniug., placet, ubi de hoc. Item arg. quod ab initio non tenuit, tractu temporis non valere, 16. q. 3, placuit ut § potest, vers. quod si privatus. Arg. contra hic in principio.
Repellendus
Nota quod quidam filii dicuntur legitimi tantum, ut adoptivi sive arrogati, de quibus habes supra, de cognat. leg., si qua. Alii dicuntur legitimi et naturales, ut nati ex legitimo matrimonio vero vel putativo, sive ab initio sive ex post facto. Isti succedunt parentibus suis, supra, qui fil. sint legit., cum inter; et infra, qui fil. sint legit., ex tenore; et supra, qui fil. sint legit., conquestus; C. de legit. hered., per totum. Alii dicuntur naturales et non legitimi, ut nati ex concubinis in domo. Isti succedunt in duabus unciis ab intestato, C. de nat. lib. et mat., authen. licet patri. Alii dicuntur spurii, ut nati ex adulterio, vel vulgo concepti, ff. de statu hom., vulgo. Et isti in nullo succedunt, nec institui possunt a patre, ut in praedicta authentica C. de nat. lib. et mat., authen. licet patri; et 32. q. 4, dicat aliquis. Nec ali debent de bonis paternis, C. de incest. nupt., authen. ex complexu. Arg. contra supra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., cum haberet; ibi solvitur.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.