Book IV › tit. 4.17 Qui filii sint legitimi
X 4.17.4 Causam quae
tit. Qui filii sint legitimi · 5 glosses
Idem Exoniensi et Vintoniensi Episcopis, et Abbati Herfordensi.Incipit Causam quae · alleged in the gloss as qui fil. sint legit., causam quae 1 — 9× per the register · find the allegations →
Muliere
Et de R. prout sequitur in alia clausula. Sed quare quaeritur modo de nativitate Agathae, utrum nata sit de legitimo matrimonio vel non? Ideoque quia de hereditate patris ipsius Agathae, et F. avunculum magnum ipsius R., qui F. fuit frater patris Agathae. Et iste F. spoliavit istum R. hereditate avi sui, ut infra, qui fil. sint legit., causam quae 2. Et istae duae causam quae et illa supra, de dolo et contu., causam quae; et supra, de offi. deleg., causam quae, loquuntur de eodem facto. Et olim haec et illae duae erant una decretalis in hoc titulo.
Tempore Alani
Unde post mortem Alani, si R. contraxisset cum Anelina, legitimari non posset per subsequens matrimonium, infra, qui fil. sint legit., tanta.
Publice tenente
Tamquam uxorem.
Viri sui
Scilicet, Alani. Ber.
Alii
Scilicet, R. patri Agathae, scienti quod illa habebat alium virum, scilicet, Alanum, unde non potest esse uxor illius, etiam post mortem Alani viri. Quia plus est eam ducere de facto, quam fidem dare, supra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., cum haberet. Secus si ignorasset illam habere alium virum, ex quo bona fide et publice contraxisset cum illa, filii sic suscepti iudicarentur legitimi, infra, qui fil. sint legit., ex tenore. Et cum ea post mortem mariti remanere posset, supra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., propositum; et supra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., veniens.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.