Book IV › tit. 4.12 De cognatione legali
X 4.12.1 Si qua per
tit. De cognatione legali · 1 gloss
Nicolaus ad consulta Bulgarorum.Incipit Si qua per · alleged in the gloss as de cognat. leg., si qua — 1× per the register · find the allegations →
Quamdiu
30. q. 3, ita diligere. Ergo ea finita cum ea possum contrahere, Inst. de nupt. § sed et si qua. Item arg. hic quod causa cessante cessat effectus, supra, de renunciat., post translationem; supra, de iureiur., et si Christus, ad fi.; et 61. dist., statuimus § his omnibus; ff. de ritu nupt., per adoptionem. Nota ad intelligentiam huius decretalis quod cognatio quaedam est spiritualis, de qua dicitur supra, de cognat. spir. Quaedam etiam legalis, de qua hic dicitur. Legalis cognatio fit duobus modis, vel per adoptionem, vel per arrogationem. Dicimur autem arrogare illum, qui sui iuris est, et per arrogationem transit in nostram potestatem, et fit arrogatio principis auctoritate, adoptio autem per quemlibet magistratum, Inst. de adopt. § sed hodie; et Inst. de adopt. § cum autem; nec transit in potestatem adoptantis, C. de adopt., veteres; et Inst. de adopt., sed hodie; remanet in potestate sui patris. Et tam arrogati quam adoptati dicuntur filii adoptivi sive fratres. Et inter fratres adoptivos sive naturales et legitimos impeditur matrimonium quamdiu durat adoptio, ut hic, et ff. de ritu nupt., per adoptionem; et 30. q. 3, ita diligere. Sed inter ascendentes et descendentes, id est, inter adoptantem et adoptatum semper impeditur matrimonium, ff. de ritu nupt., adoptivus; licet solvatur adoptio, ff. de ritu nupt., quin etiam. Item posset dici, quod filius adoptatus non transeat in potestatem adoptantis, Inst. de adopt., sed hodie. Sic etiam potest dici quod filius illegitimus potest copulari filiae adoptivae, quia illegitimus non est in potestate patris, Inst. de nupt. § aliquando. Illegitimus non potest copulari filiae spirituali. Alii dicunt quod adoptatus non potest copulari filiae adoptantis, quia licet adoptatus non transeat in potestatem adoptantis, acquiritur tamen ei quaedam iura per adoptionem, quae dissolvuntur per emancipationem, C. de adopt., cum in adoptivis § sin autem. Et hoc idem videtur per decretalem istam, quae indistincte loquitur de adoptione, non distinguendo inter arrogatum et adoptatum. Et hoc impedimentum desinit per emancipationem alterutrius, ff. de adopt., in omni; ff. de ritu nupt., per adoptionem. Sed numquid filii adoptivi possunt contrahere inter se? Dici potest quod sic, quia non invenitur prohibitum. Item quid si adoptivus durante adoptione contrahat cum legitima? Dicunt quidam quod non dissolvitur matrimonium, cum illud impedimentum sit temporale. Hug. dicit quod non est matrimonium, nec obstat quod temporale sit impedimentum. Et inducit simile, hodie non possum contrahere cum illa quae habet virum, tamen cras potero mortuo viro suo. Et haec decretalis satit pro Hug.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.