The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.17 Qui filii sint legitimi

X 4.17.8 Perlatum est

tit. Qui filii sint legitimi · 2 glosses
Idem Episcopo et Archidiacono Vincentino.Incipit Perlatum est ad · alleged in the gloss as qui fil. sint legit., perlatum 4× per the register · find the allegations →
Parentibus
Et amicis similiter mittere debuit, ff. ex quib. cau. maio., ergo. Et edictum publice proponi debet, supra, de dolo et contu., causam quae; et supra, de dolo et contu., venerabilis. Sed in hoc casu non est taliter procedendum, nisi se per contumaciam absentasset, supra, ut lite non cont., quoniam § porro; et supra, ut lite non cont., quoniam § si vero. Ber.
Promulgavit
Probato impedimento perpetuo. Sed numquid episcopus iste legitime praecessit lite non contestata? Arg. quod sic, infra, qui matrim. acc. poss., relatum. Et illud factum videtur ex necessitate, ne ius mulieris periret. Sed contra supra, ut lite non cont., quoniam § porro; et supra, ut lite non cont., quoniam § si vero; cui hodie standum videtur. Sed utrum episcopus bene vel male processerit non quaerebatur, sed tantum utrum filii, nati de alio viro cum quo auctoritate episcopi contraxit, legitimi essent. Et respondetur quod sic, et non aliud, arg. ff. si quid in fraud. pat. fac. sit, si quid dolo § si quid in fraudem. Et quia de illo quaesitum non fuit, responsum non extitit, sic supra, de elect., innotuit, ad fi. Et ideo filii isti legitimi erunt, quia auctoritate ecclesiae et publice contraxit, supra, qui fil. sint legit., cum inter. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.