Book III › tit. 3.42 De baptismo et eius effectu
X 3.42.3 Maiores ecclesiae
tit. De baptismo et eius effectu · 39 glosses
Innocentius III. Arelatensi Archiepiscopo.Incipit Maiores ecclesiae causas · alleged in the gloss as de bapt. et eius effect., maiores — 14× per the register · find the allegations →
Causas praesertim
17. dist., huic sedi; et 24. q. 1, quotiens.
Eum
Id est, Petrum.
Ne deficiat
Ex hoc patet quod ecclesia non potest esse nulla, 23. q. 1, pudenda, in fi., ubi Augustinus hoc probat. Ad idem 21. dist., cleros, ad fi., in vers.: ego pro te rogavi etc.
Caritas operit
Haec est prima obiectio haereticorum, quod si non habuerimus caritatem, etiam si sanguinem nostrum effuderimus et nostram substantiam totam dederimus pauperibus, magis tormenta sunt quam corona victoriae, 1. q. 1, vide quantum bonum. Unde dicitur caritas recta voluntas, bonis terrenis ac sumptibus semper adversa, de poen. dist. 2, caritas.
Circumcisioni successit
Quae supplebat vicem baptismi in parvulis, qui erant de stirpe Abrahae. In aliis autem supplebat fides parentum, de conse. dist. 4, quod autem apud; et de conse. dist. 4, ex quo.
Circumcidimini
28. q. 1, sic enim, circa fi., per unam columnam, vers. ecce ego Paulus etc.
Ex praecepto
In veteri testamento.
Feminae
Sed circumcisio ad feminas non pertinebat, sed offerebantur, 28. dist., in templum, et ibi nomen imponebatur. Unde baptismus generalior est.
Peribit de populo
Hic colligitur quod per circumcisionem salvabantur in veteri testamento. Sic de conse. dist. 4, qui apud; et de conse. dist. 4, ex quo. Sed contra de poen. dist. 1 § item ut Christus ait, in fi., ubi dicitur quod circumcisio data est Abrahae in signum iustitiae, non in causam iustificationis. Sed illud intelligitur quo ad ipsum Abraham, qui iam iustificatus erat et non quo ad alios. Vel exponitur illa littera et suppletur ibi, solum vel tantum. Ber.
Non intrabit
de conse. dist. 4, firmissime. Ber.
Aetatem excludens
Immo includit, quoniam sub nomine masculino dum dixit, nisi quis renatus fuerit etc., femina comprehenditur, ff. de ver. sig., verbum hoc; et de poen. dist. 1 § si quis cum telo.
Culpa remittebatur
Id est originale peccatum, non tamen penitus adhuc est sublatum, sed manet in homine. Non tamen obest de conse. dist. 4, per baptismum.
Pervenitur
de conse. dist. 4, per aquam.
Reseravit
de conse. dist. 4, proprie.
Auctoritates
Scilicet Iacobi, scilicet caritas operit multitudinem etc. Et illam in Evangelio de peccatrice, dimissa sunt ei etc.
Et caetera
Scilicet salvus erit. Qui autem non crediderit nec baptizatus fuerit, condemnabitur.
Tota auctoritas
Uniformis enim debet esse cuiuslibet auctoritatis intellectus, arg. 16. q. 7, et hoc dicimus. Arg. contra 3. q. 4, hi qui.
Ad aptitudinem
Sicut et illud participium retinens, quod ponitur in descriptione matrimonii, ad aptitudinem non ad actum refertur, quae habetur 27. q. 2 § 1. Matrimonium est coniunctio maris et feminae individuam vitae consuetudinem retinens. Intellige quamvis non retineatur quo ad actum, tamen quo ad aptitudinem retinetur, sicut consuevit dici de iustitia, ff. de iust. et iure, iustitia, secundum quod iustitia est in creatura.
Absolute
Id est, indifferenter.
Ex hac solutione
Et ita oritur quaestio ex solutione. Sic supra, de voto et vot. redem., ex multa.
In consimilibus
Arg. quod de similibus simile iudicium debet esse, supra, de rescript., inter caeteras; et supra, de translat., inter corporalia; et supra, de re iudic., in causis; et ff. de legib., non possunt; et C. de legi. et const., si imperialis; et supra, de confirm. util. vel inutil., cum dilecta. Quia ubi eadem ratio, et idem ius ut ibi, et supra, de celeb. miss., cum Marthae § ulti.
Duplex
de conse. dist. 4, non ex quo.
Sine consensu
Partium, infra, de reg. iur., omnis. Simile de conse. dist. 4, filius Dei.
Opus imperfectionis
Duplicitatis enim Deus aspernator est, 22. q. 5, qui peierare paratus est § ex his omnibus.
Ex parte
de conse. dist. 4, regenerante; et de poen. dist. 3, sunt plures. Et est arg. quod si aliquis excommunicatus est pluribus excommunicationibus, si absolvatur, omnini est absolutus. Sed est arg. contra infra, de sent. excom., cum pro causa; 2. q. 3, si quem § praevaricator, vers. si crimina plura. Item arg. quod nihil reputatur actum dum aliquid superest ad agendum, 7. q. 1, nihil; 38. dist., quae ipsis; C. de his quib. ut indign., talis. Et est arg. quod sententia non debet pro parte valere et pro parte non valere, ff. fam. ercis., in hoc iudicio. Item non valet pro parte aliquid fieri nisi ad totum fiat, ff. de procur., in causae; ff. pro derelic., an pars; ff. de transaction., cum hi. Sic nec liberatur pignus, licet de parte debiti sit satisfactum, C. de distract. pign., quamdiu. Et qui aliquid debet facere, faciendo pro parte non liberatur, ff. de ver. oblig., in executione § penulti. Et impietas est ab eo qui iustus est, dimidiam sperare veniam, ut in praeallegata de poen. dist. 3, sunt plures.
Carentia visionis
Parvuli enim qui sine baptismo decedunt, in tenebris manent, de conse. dist. 4, nulla praeter. Et poena illa mitissima est omnium, de conse. dist. 4, regenerante. Et tamen sempiterno igno puniuntur, de conse. dist. 4, firmissime. Sed mitis dicitur poena illa carentiae visionis respectu aliarum. Sed mors perpetua dicitur, 30. q. 1, ad limina. Ber.
Propter originale
Sed nonne propter actuale debetur carentia visionis Dei adulto? Quid ergo expedit originale dimitti, cum etsi dimittatur, tamen debetur carentia visionis Dei ob aliud scilicet actuale. Nam et ubi aliquid debetur ex pluribus causis, una remissa alia petitio restat. Unde qui repudiavit successionem partium liberi, admittitur ad successionem partium cognati, ff. de succ. edict., successorium § sed et videndum; et arg. ff. de servitu. urb. praed., si domus. Arg. pro et contra supra, de caus. poss. et propr., pastoralis; et supra, de iudic., examinata. Sed potest dici quod haec ratio superficialis est, et prima verior est, quia Deus opus imperfectionis non novit, quia in baptismo omnia crimina dimittuntur, de conse. dist. 4, regenerante. Vel diversifica pro actuali re vera debetur non solum carentia visionis Dei, sed et maior poena, et ita non directe. Sed pro originali debetur tantum carentia visionis Dei directe. Et sic non prodest dimissio originalis peccati, cum postea actuale supervenit tamquam maius de quo non poenituit, quia qui peccat in uno, factus est omnium reus, infra, de reg. iur., defleat. Sed parvuli nullum peccatum habent actuale, et ideo non est simile de amentibus et dormientibus, qui originali et actuali gravantur, et ideo etiam originale non tollitur, quia non prodesset. Nec debet probari quo probato non prodest, C. de probation., ad probationem; et supra, de offi. deleg., cum contingat, in illa glossa quae incipit: nota quod non debet.
Incompassibilia
Arg. quod eadem res non operatur contrarios effectus, 57. dist., si quis in aegritudine. Praesumitur enim ibi quod peccata non sint dimissa ei qui timore aegritudinis baptizatur. Quae praesumptio non tollitur per baptismum, cum baptismus ipsam inducat. Unde non operatur hos contrarios effectus. Sic eadem res non parit obligationem et liberationem, ff. de solut., qui hominem § ulti.
Quae per se sortiuntur
Id est, absque consensu accipientis. Laur.
Ad rem
Id est, quantum ad solutionem peccatorum. Ber.
Sed et ficti
Ut 1. q. 1, sicut ficti; et de conse. dist. 4, solet quaeri. Ber.
Contrarium
Arg. quod ad fidem nullus debet compelli invitus. Sed sicut libera voluntate periit, ita libero arbitrio convertatur, 45. dist., de Iudaeis; et 45. dist., qui sincera; et 23. q. 5, ad fidem. Arg. contra 23. q. 6, schismatici, ubi dicitur quod Paulus coactus venit ad fidem. Sed illud divino iudicio fuit factum, cuius facta ad consequentia trahi non debent. Speciale in ipso fuit, vel ita: Paulus persequebatur fideles et inter ipsa flagella mutatus fuit et factus volens, 23. q. 4, displicet, vers. qualiter Paulus etc.
Conditionaliter volens
Et sic coacta voluntas, voluntas est, 15. q. 1, merito quaeritur. Et ita coactio conditionalis non impedit sacramentum baptismi, ut hic patet. Sicut non impedit sacramentum ordinis, 74. dist., ubi ista; 45. dist., de Iudaeis. Neque sacramentum matrimonii, 22. q. 4, inter caetera; et infra, de spons., veniens 1. Talia enim iuramenta sine interitu salutis aeternae possunt servari, supra, de iureiur., si vero; supra, de iureiur., cum contingat. Impedit tamen matrimonium spirituale, supra, de his quae vi met. caus. fi., perlatum. Sed ibi fuit iustus metus mortis, scilicet qui cadit in constantem virum. In praedictis vero concordantiis non fuit metus quae caderet in constantem virum, sed coactio quaedam conditionalis, quae non impedit matrimonium spirituale sive carnale, quia idem esset in utroque. Sed numquid ille qui conditionali coactione recipit ordinem tenetur continere? Bene videtur quod sic, quia coacta voluntas est voluntas, 15. q. 1, merito. Maxime si dicatur quod votum est annexum ordini, 28. dist., diaconi; et 84. dist., cum in praeterito. Satis videtur quod continere compellatur, quia licet quodam modo invitus ordinem susceperit, volens tamen fuit. Unde ratione illius indirectae voluntatis cogitur continere. Io. dixit quod non cogitur, quia integritas corporis res est voti et non praecepti, 32. q. 1, integritas; et supra, de his quae vi met. caus. fi., perlatum. Nam continentia non est nisi voluntaria, 31. dist., ante triennium; et arg. 20. q. 3, praesens clericus. Et sic ordinatus non habet privilegium clerici. Si tamen vult uti eo, potest. Secus dicit in baptismo, quia illud est sacramentum necessitatis. Similiter non valet testamentum eius qui invitus testatus est, vel si testes teneantur inviti, ff. qui testam. fac. pot., qui testamento § ulti.
Concilii Toletani
45. dist., de Iudaeis, cuius verba haec sunt.
Plus est
Sic infra, de simon., sicut tuis; et infra, de homic., Petrus; et 1. q. 4, quia praesulatus. Arg. ff. de recepti., non cogendum, in fi.; C. de fil. famil., patrem, lib. 10. Simile est in personis coniunctis quae agere possunt sine mandato, supra, de rescript., nonnulli; et supra, de rescript., ex parte decani; ff. de procur., Pomponius, ad fi. Sed contra mandatum non possunt, ff. de procur., sed et hae personae.
Perdurare
Simile infra, de sent. excom., a nobis est. Nam semper durare praesumitur voluntas, nisi probetur mutata, supra, de his quae vi met. caus. fi., perlatum; ff. de probation., eum qui; et ff. de leg. 2, Lucius, in fi. Sed quid si quis ab instantia fuit amens, numquid prodest ei si baptizetur? Arg. quod sic, ff. de leg. 2, cum pater § surdo. Quia perinde habetur ac si nunc sit infans, quia nullo peccato gravatur nisi originali, 3. q. 9, indicas. Sed quare amens vel dormiens non recipit sacramentum baptismi, et ille qui coactione absoluta cogitur, cum in baptismo non requiratur intentio baptizati sed baptizantis, 1. q. 1, sicut ficti; et de conse. dist. 4, solet? Haec quaestio quam movet hic Io. solvitur per litteram, quia amens et dormiens qui ante catechumini fuerunt, recipiunt bene sacramentum. Qui vero semper inviti fuerunt et contradixerunt, non recipiunt. Unde adhuc praesumuntur inviti, et nemo invitus ad fidem compellitur, ut dicitur supra. Et 1. q. 1, sicut ficti; et de conse. dist. 4, solet, non contradicunt, quia illi ore exprimunt licet corde dissentiant, et ideo sacramentum recipiunt, quia ecclesia dare intendit. Sed tale sacramentum non prodest ad remissionem peccatorum, nisi cum fictio illa recesserit, de conse. dist. 4, tunc valere.
Non suscipiunt
Sed quid si excitati a somno ratum habeant? Non prodest, quia nihil recipit. Et ideo non est quod ratum habeat, sed iterum baptizetur. Ber.
Tales
Scilicet catechuminos.
Obsistentem
Simile de conse. dist. 4, quaeris a me; ff. de Maced., si filius; et ff. de acq. hered., qui in aliena § si is. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.