The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.12 De homicidio voluntario vel casuali

X 5.12.17 Petrus diaconus

tit. De homicidio voluntario vel casuali · 4 glosses
Idem.Incipit Petrus diaconus et · alleged in the gloss as de homic., Petrus 2× per the register · find the allegations →
Noveris veritate
Et qualiter poterit ei de hoc constare? Dic ut dixi supra, de homic., significasti 1. Et si infamatus esset, se expurget, infra, de purg. can., ex tuarum; nisi grave scandalum esset, supra, de homic., ex litteris 1; et infra, de homic., significasti 2, arg.
Praesertim
Id est, tantum, quia si esset infamatus debet se purgare, ut dixi.
Contra prohibitionem
Sic supra, de simon., sicut tuis. Immo etiam si non prohibuisset, dummodo tamen non dedisset consilium, non tenetur, 1. q. 4, quia praesulatus, ubi est similis casus. Nec de voluntate debet aliquis se purgare. Arg. contra in praecedenti capitulo 1. q. 4, quia praesulatus, ibi quod absque sua voluntate, et infra, de homic., significasti 2; C. de fid. instrum., cum quidam; C. de his qui ad eccl. confug., praesenti, circa princ. Quod videtur potius consentire, quia si eo audiente et non contradicente et tacente talia dicebant, consentire praesumeretur, unde imputeretur ei. Vincen.
Causam vel occasionem
Non intelligas istud ita large, ne sit contra, 23. q. 5, cum homo; et 23. q. 5, de occidendis. Sed de causa vel occasione propinqua, arg. supra, de homic., ad audientiam; et supra, de homic., de caetero, quia in veritate propter eum fuit occisus. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.