The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.12 De homicidio voluntario vel casuali

X 5.12.16 Significasti nobis

tit. De homicidio voluntario vel casuali · 5 glosses
Idem episcopo Paduano.Incipit Significasti nobis quod/Significasti quod · alleged in the gloss as de homic., significasti 1 4× per the register · find the allegations →
Improviso
Et sic non affuit occidendi voluntas.
Prius scivisset
Quia si sciret, non fuisset absque culpa, cum sciret se non sufficere ad eius retentionem, ff. ad leg. Aquil., idem iuris § 1, cum affectare quisque non debeat in quo intelligit vel intelligere debet infirmitatem suam aliis periculosam futuram, ut ibi dicitur, Inst. ad leg. Aquil. § impetu quoque, vers. sed et si; et supra, de homic., dilectus. Arg. hic enim levissima culpa facit hominem irregularem, supra, de homic., continebatur.
Si ita est
Sed qualiter constabit de hoc? Quia forsitan solus erat ob defectum probationis per iuramentum proprium faciet fidem, quia solum Deum habet ultorem, C. de reb. credit., iurisiurandi. Et praecipue cum de conscientia alicuius quaeritur, statur iuramento ipsius, supra, de sent. excom., si vero aliquis; et supra, de testib., praesentium; et supra, de except., pastoralis; et supra, qui matrim. acc. poss., cum in tua; et 31. q. 2, si verum. Et praecipue si est bonae famae, ut ff. de re milit., non omnes § a barbaris. Et super hoc poterit adiungere compurgatores propter excellentiam ordinis, infra, de purg. can., ex tuarum, quia circa maiora cautius est agendum, 7. q. 2, nuper; et ff. de Carb., si cui controversia § 2; et 42. dist., quiescamus.
Ad cautelam
Infra, de homic., significasti 2; propter ambiguum duplicitatis, 23. q. 5, excommunicatorum. Sicut ad cautelam quandoque aliquis absolvitur, infra, de sent. excom., venerabili; et supra, de appell., ad praesentiam; et supra, de testib., veniens 2, in fi.
Competentem
Arbitrio superioris. Et levis debet esse cum in culpa non fuerit.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.