The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.12 De homicidio voluntario vel casuali

X 5.12.8 Continebatur

tit. De homicidio voluntario vel casuali · 3 glosses
Idem Cusentinensi Archiepiscopo.Incipit Continebatur in litteris · alleged in the gloss as de homic., continebatur 5× per the register · find the allegations →
Ludum
Iste ludus clericis non congruebat. Et ideo si ludendo fecit, fuit in aliquantula culpa, ff. ad leg. Aquil., nam ludus.
Eiusdem diaconi
In hoc similiter fuit clericus in culpa, quod ludum miscuit cum laico, arg. 2. q. 7, laicos; 22. dist., his igitur, in princ. Cum ludus perniciosus non debeat esse impunitus, ff. de fur., in furti actione § cum eo.
Romani Pontificis
Infra, de homic., lator, contra. Ibi libere promovetur ad ordines superiores. Hic non sine licentia Papae, et idem casus videtur. Quid ergo fines fecit esse diversos? Solutio: hic dabat operam illicitae rei ludendo cum laico, quod non licet. Vel si etiam licitum fuisset, non adhibuit diligentiam quam debuit, quia cum sciret ludi consuetudinem, non removit falcem a se, unde fuit in culpa quare promoveri ad superiores ordines non debet sine licentia Papae, ut hic dicit, et in capitulo sequenti infra, de homic., lator. Ludebat cum clerico et licito ludo. Et de illo cultello non sperabatur aliquod mortale, et ille potius ingessit se proiiciendo alium ad terram. Et sic non fuit in culpa, sic 12. q. 4, inter caetera, in fi. Sed ille qui ipsum proiecit fuit in culpa, arg. ff. si quad. paup. fec., si quadrupes § cum arietes. Io. vero intelligit sequens capitulum similiter de dispensatione et cum eo dispensavit. Sed hic reservavit sibi dispensationem, et non negatur quin cum eo dispensetur, sed ex littera hoc non colligitur. Vel posset dici quod quadam inevitabili etiam necessitate hoc contigit quod non impedit promovendum, ut dictum est supra, de homic., sicut dignum, in penultima notula. Sed idem videtur in capitulo proximo infra, de homic., lator. Sed ibi ludebat cum laico, ut dictum est, quod non licet clericis in capitulo sequenti cum clerico. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.