The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.12 De homicidio voluntario vel casuali

X 5.12.18 Significasti nobis

tit. De homicidio voluntario vel casuali · 8 glosses
Idem Abbati S. Trinitatis de Meldemberg.Incipit Significasti nobis quod · alleged in the gloss as de homic., significasti 2 17× per the register · find the allegations →
Habuerit
Arg. quod voluntas imputatur in homicidio, licet ex suo vulnere mortuus non fuerit, arg. 1. q. 4, quia praesulatus.
Studio
Id est, suggestione vel adhortatione, supra, de homic., sicut dignum § qui vero eadem; infra, de excess. praelat., ex litteris. Ber.
Consilio vel mandato
De hoc dictum est supra, de homic., sicut dignum.
Credendum sit
Arg. quod in iudicio animae cuilibet est credendum, quia non est versimile quod sit immemor suae salutis, 1. q. 7, sancimus.
Quod si discerni
Eandem distinctionem ponit lex ff. ad leg. Aquil., item Mela § sed si plures; unde hoc sumptum est. Sed in hoc est diversitas, quod si unus primo percussit et alter postea occiderit, primus non tenetur nisi de vulnerato, secundus tenetur tamquam de occiso, ff. ad leg. Aquil., huic scripturae § 1; et ff. ad leg. Aquil., item Mela § Celsus; secus secundum canones hic, et 23. q. 8, si quatuor.
In hoc dubio
In dubiis enim viam debemus eligere tutiorem, ut hic dicitur, et infra, de reg. iur., estote; et infra, de homic., petitio; et supra, de homic., ad audientiam, ubi de hoc.
Vim vi repellere
Infra, de sent. excom., si vero alicuius; 1. dist., ius naturale; ff. de vi et de vi arm., praetor ait § vim vi; ff. ad leg. Aquil., scientiam § qui cum aliter.
Moderamine inculpatae tutelae
C. und. vi, recte; et infra, de sent. excom., ut famae § ulti. Tamen si defendens ex proposito non excedat modum, non tenetur, 23. q. 3, non inferenda; et ff. ad leg. Aquil., si ex plagis § tabernarius. Nec dicitur excommunicatus qui excedendo modum non ex proposito, repercutit clericum, arg. supra, de restit. spol., olim causam, in fi.; et infra, de sent. excom., perpendimus. Arg. contra quod non liceat vim vi repellere, 46. dist., seditionarios, 23. q. 1, nisi bella; et 23. q. 3 § quod vero; et supra, de homic., suscepimus; et 23. q. 4, inter querelas; et C. de episc. et cler., si quis in hoc genus. Ad hoc dicas quod vim vi repellere licet, ut hic dicit, et in concordantiis primiis. Tamen quaedam consideranda sunt in repulsione tali, ut incontinenti fiat et non ex intervallo, ff. de vi et de vi arm., idem est § eum igitur qui; et infra, de sent. excom., si vero alicuius. Item si causa defensionis et non ulciscendi, ut ff. ad leg. Aquil., scientiam § ulti.; et 23. q. 1, quid culpatur. Et cum moderamine inculpatae tutelae, tamen si quis modum excedat et non ex proposito non tenetur, ut dictum est in praedictis concordantiis. Ala. et Io. distinguunt an fiat vis personae an rebus. Si personae tunc antequam sit vis illata repellenda est. Et si aliquis vim factam repellat, potius praesumi debeat quod defendendi, non ulciscendi causa hoc fiat, dummodo in ipso negotio fiat, ff. ad leg. Aquil., si ex plagis § tabernarius. Et hoc si primus percussor denuo volebat percutere. Alioquin si nolebat ipsum repercutere et alter percussit, potius dicitur esse vindicta quam repulsio iniuriae, et hoc aequum videtur. Servatur enim moderamen si illud tantum fiat, quo omisso violentia repelli non posset. Si ergo violentum interficis sic quod periculum mortis ab eo vitare non poteris, eum sine poena interficis, ff. ad leg. Aquil., itaque; C. ad leg. Corn. de sic., is qui adgressorem; et C. ad leg. Corn. de sic., si ut adlegas; arg. supra, de homic., interfecisti. Si autem vis infertur rebus, licitum est repellere illatam vim incontinenti et inferendam, vel quam citius sciverit et poterit collectis amicis, ff. de acq. poss., quod meo § ulti.; et ff. de acq. poss., clam possidere § qui ad nundinas; et supra, de restit. spol., olim causam. Iniuriam vero iam illatam personae ex intervallo repellere non licet, quia sic esset vindicta. Et ita intelliguntur contraria hic signata.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.