Book V › tit. 5.12 De homicidio voluntario vel casuali
X 5.12.2 Interfecisti
tit. De homicidio voluntario vel casuali · 10 glosses
Ex poenitentiali Romano.Incipit Interfecisti furem aut · alleged in the gloss as de homic., interfecisti — 3× per the register · find the allegations →
Latronem
Non intelligas de publico nocturno depopulatore agrorum, quia licitum est occidere illum, C. quan. lic. sin. iud. uni. vind., liberam; et C. quan. lic. sin. iud. uni. vind., opprimendorum; sed non clericis. Ber.
Ad imaginem
33. q. 5, haec imago. Unde facies hominis quae facta est ad imaginem caelestis pulchritudinis minime maculetur, C. de poe., si quis in metallum. Ber.
Lanea veste
Id est, cilicio, 50. dist., in capite. Ber.
Ab escis
4. dist., denique.
A toro
Quantum in ipso est, ut non exigat. Sed reddat exactus, 33. q. 4, poenitentiam; et 33. q. 5, si dicat. Sic infra, de sent. excom., inquisitioni. Ber.
Gladio
Hoc prohibetur omni poenitenti, 34. q. 2, admonere; et de poen. dist. 5, falsas. Ibi dicitur quod ab omnibus illicitis est abstinendum, non quod militare sit malum, 23. q. 1, militare. Sed propter pronitatem peccandi prohibentur poenitentes.
Cervisia
De Anglia fuit ubi fit cervisia.
Temperate
Id est, non ultra tertiam vicem ut in illa palea, 44. dist., quando presbyteri.
Bonum est tibi
Saltem ad cautelam, quia bonarum mentium etc., supra, de observ. ieiun., consilium § 2; et 5. dist., ad eius vero.
Non deponatur
Quia non dicitur directe homicidium fecisse, tamen irregularis, ut credo, factus est, quia potius debuit dimittere sua quam ipsum interficere, infra, de homic., suscepimus. Sed dispensatur cum eo ut beneficium habeat ex misericordia sine ordinis executione, arg. 28. dist., presbyterum. Vel intellige ut dicitur infra eodem titulo, sicut in glossa quae incipit: nota in fi. quando non potuit evitare.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.