The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.12 De homicidio voluntario vel casuali

X 5.12.10 Suscepimus

tit. De homicidio voluntario vel casuali · 6 glosses
Idem abbati S. Benedicti de Vebia.Incipit Suscepimus litteras tuas · alleged in the gloss as de homic., suscepimus 2× per the register · find the allegations →
Ligaverunt
In hoc excesserunt fines licitae defensionis cum possent aliter evadere. Unde homicidium subsecutum imputatur utrique, quia licet clericus latronem capere possit, ut res suas recuperet, arg. 14. q. 6, si res; et supra, de deposit., gravis. Isti tamen ad hoc procedere non debuerunt, cum res suas salvas haberent. Clericus vero sua defendendo non debet armis resistere nec aliquam propter res interficere, arg. 23. q. 8, nimium; et 23. q. 8, convenior; et arg. 36. dist., si quis vult. Arg. contra supra, de homic., interfecisti. Laicus vero potest res suas et patriam armis tueri et praevenire hostem, arg. C. und. vi, recte; et 23. q. 2, Dominus. Sed clericus cum armis pugnare non debet etiam contra Sarracenos, supra, de voto et vot. redem., ex multa; et 50. dist., clericum qui paganum. Ber.
Detinere
Immo videtur quod licitum erat occidere cum essent nocturni latrones, supra, de homic., si perfodiens. Sed non est verum, ut ff. ad leg. Corn. de sic., furem.
Interimeretur
Quia tutius est ante tempus occurrere quam post causam vulneratam remedium quaerere, C. in quib. caus. in int. rest., sancimus, in fi.; et C. quan. lic. sin. iud. uni. vind., liberam. Sed hoc non fuit licitum ei, immo potius debuit fugere dum solvere se nitebantur, sicut Dominus fugit in Aegyptum cum ab Herode ad interficiendum quaereretur, 23. q. 3 § quod vero. Ber.
Substinere iacturam
23. q. 3 § quod vero. Et dicit Apostolus: non vos defendentes, sed date locum irae; 23. q. 1, sed magis fraudem patimini; 23. q. 1, nisi bella.
Arbitrium tuum
Et ita est arg. quod poenitentiae arbitrariae sunt, 26. q. 7, tempora poenitudinis. Ber.
Utriusque ope
Alter facto iste ope, scilicet ligando, supra, de homic., sicut dignum § 2. Et ita est arg. quod ita punitur qui causam praestat, sicut et ipse faciens, arg. supra, de homic., presbyterum; et infra, de homic., de caetero.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.