The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.12 De homicidio voluntario vel casuali

X 5.12.7 Presbyterum

tit. De homicidio voluntario vel casuali · 3 glosses
Idem.Incipit Presbyterum qui quendam · alleged in the gloss as de homic., presbyterum 4× per the register · find the allegations →
Expirasset
Et ita excessit fines disciplinae, unde in culpa fuit, ff. ad leg. Aquil., praeceptoris. Levis enim castigatio magistris permissa est, ff. ad leg. Aquil., sed et si § ulti.; et ff. ad leg. Aquil., praeceptoris; et 23. q. 5, circumcelliones, circa fi.; et infra, de sent. excom., cum voluntate; et infra, de sent. excom., super eo vero. Arg. contra 15. q. 1, si quis non iratus. Sed ibi dicit quantum ad gratiam innocens est, sed non quantum ad legem promotionis. Et ita non contradicit quia iste quantum ad gratiam innocens erit quae voluntatem requirit, non opus ut ibi.
Debes
ff. ad leg. Corn. de sic., lege Cornelia de sicariis tenetur. Ber.
Aliam infirmitatem
Unde mortuus fuerit, 50. dist., studeat, quia occasionem dedit, infra, de homic., de caetero. Et est arg. quod ita punitur qui causam causae praestat, sicut et qui proximam causam praestat, infra, de homic., de caetero. Arg. contra ff. si quad. paup. fec., agaso. Sed illud locum habet cum alias contra naturam movetur. Sed numquid si postquam convaluit, recidivavit, tenetur magister? Ita nam semper causa sufficit, de poen. dist. 2, si quis semel; et infra, de homic., ad audientiam; saltem propter dubium.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.