Book V › tit. 5.39 De sententia excommunicationis
X 5.39.54 Cum voluntate
tit. De sententia excommunicationis · 13 glosses
Gregorius IX.Incipit Cum voluntate ac · alleged in the gloss as de sent. excom., cum voluntate — 22× per the register · find the allegations →
Voluntate ac proposito maleficia
Haec verba sumpta sunt ex illa lege ff. de fur., qui iniuriae, in princ. Ad cor enim et spontaneas voluntates respicit Deus et non ad actus, 15. q. 6, si quandoque; et 14. q. 5, si quid invenisti. Sola enim temeritas hoc attenditur, supra, de sent. excom., super eo vero; et 17. q. 4, si quis suadente. Et quia animus punitur non opus, 50. dist. § contra animum; et 50. dist., eum qui; et 50. dist., frater vester.
Ad salutem
Supra, de sent. excom., cum voluntate, 1. resp; et 11. q. 3, cum excommunicato, ubi permittitur participare in his quae ad salutem pertinent, ut hic dicit, et quaecumque verba ad hoc proficere possunt, excommunicato dici possunt, alias non.
Vel alios
Id est, usurarios, quorum eleemosyna recipi non debet, supra, de usur., quia in omnibus.
Quasi gerunt causam eorum
Quasi negotiorum gestores. Et ideo possunt eorum eleemosynas recipere, ut hic dicitur, quia ipsi quorum res aguntur ab illis sua recipere possunt. Et sic isti praedicatores licite ea recipiunt pro eleemosynis. Et licet res non habeat effectum, sufficit quod ab initio negotium sit utiliter coeptum, ff. de negot. gest., sed an ultro § is autem qui. Et negotiorum gestor praeterea potest agere ad sumptus quos fecerit, ut ibi dicitur. Et est arg. quod ille qui gerit vicem alterius, honorandus est sicut ille cuius vicem gerit, 93. dist., praecipimus; et 94. dist., valde; supra, de offi. deleg., cum olim magister.
Praesertim
Potest exponi pro maxime, quia alias tempore necessitatis ab excommunicatis possunt recipi necessaria et emi, 11. q. 3, quoniam multos. Alias vero praedicatores non debent recipere eleemosynas ab excommunicatis vel usuariis vel consimilibus, 90. dist., oblationes; et 90. dist., eorum; et 17. q. 4, miror.
Ratione officii
Nota quod ratione officiii licet quod alias non liceret. Et hoc ideo quia ex quo commissum est ei officium et talia sine quibus officium commode expediri non potest. Sicut iudex potest compescere omnes impedientes iurisdictionem suam, supra, de offi. deleg., quia quaesitum; et supra, de offi. deleg., praeterea; et supra, de offi. deleg., prudentiam; et supra, de offi. deleg., suspicionis; et supra, de testib., tam litteris; immo et si non habeat officium.
Alii
Scilicet seniores de ecclesia possunt inferiores in minoribus ordinibus constitutos coercere, et etiam turbantes divinum officium, ut hic dicitur.
In minoribus ordinibus
Ergo non possunt sic compescere constitutos in sacris ordinibus, licet turbent officium, quia ex eo quod permittit specialiter de istis, de aliis prohibet. Sicut quod de uno negatur de alio conceditur, 25. dist., qualis; et supra, de praesump., nonne. Et quia honorabilia membra exceptis gravioribus culpis verberibus subiici non debent, 45. dist., cum beatus. Puniantur ergo alias admonitionibus, et si se non correxerint, possunt suspendi, supra, de celeb. miss., dolentes, arg.
Turbantes
Supra, de sent. excom., veniens; et supra, de appell., dilectis filiis, arg.
Praelationis
Sic ergo praelati possunt corrigere subditos, et percutere leviter sine metu excommunicationis causa correctionis et non ex odio, supra, de sent. excom., ex tenore. Leviter enim hoc facere debent, quia leviter castigatus reverentiam exhibet castiganti, 45. dist., cum beatus.
Magisterii
Sic supra, de sent. excom., super eo vero. Modica enim et levis castigatio permissa est doctori, ff. ad leg. Aquil., sed et si quemcumque, in fi.; et ff. ad leg. Aquil., praeceptoris. Et humilis debet esset doctrina magistri, supra, de maior. et obed., humilis, ubi plures concordantias invenies. Ad hoc nimia saevitia culpae annumeratur, ff. ad leg. Aquil., praeceptoris.
De familia
Nota quod quis familiam suam corrigere debet, cum ei competat iure patriae potestatis, 23. q. 4, duo ista; et 45. dist., cum beatus § Salomon; et 45. dist., disciplina. Et qui domesticorum suorum curam non habet, fidem negavit, 47. dist., sicut § necesse, ad fi., vers. hinc etiam Paulus; et C. de patr. potest., si filius. Et non solum pater sed etiam propinqui domesticos suos corrigere debent, C. de emend. prop., in corrigendis. Et hic idem dicit, omnes praedictae personae clericos inferiorum graduum corrigere potuerunt sine poena excommunicationis, ut hic patet de magistris et praelatis, et non distinguitur in gradu. Hic habes sex casus in quibus licet corrigere et percutere clericum sine excommunicatione qui habent officium in ecclesia: seniores et praelatus, magister, dominus domus et consanguinei. Sunt et alii casus ubi quis non incidit in canonem si iocosa levitate clericum percutit, supra, de sent. excom., super eo vero. Item si inveniat eum cum matre, filia, uxore vel sorore. Item si vim vi repellat incontinenti, supra, de sent. excom., si vero alicuius § 2; et supra, de sent. excom., si vero alicuius § 3. Item si clericus post trinam admonitionem non se corrigat, perdit hoc beneficium, supra, de sent. excom., contingit 2; et supra, de sent. excom., in audientia.
Inferiorum graduum
Secus si sint in superioribus, puta subdiaconatu vel aliis superioribus, quia per sacros ordines liberati sunt a patria potestate. Unde nullum ius habent in eis. Sacer enim ordo liberat a patria potestate, quia liberat a servili quod plus est, 54. dist., ex antiquis; et 54. dist., frequens; et 54. dist., si servus sciente. Et subdiaconus eodem gaudet privilegio cum diacono, supra, de serv. non ordin., miramur. Et ita habes hic quod clericus quamdiu est in minoribus ordinibus est in patria potestate nisi expresse emancipetur. Et ita nota dignitatem sacrorum ordinum. Quid si personae superius in littera nominatae excedant modum, numquid incidunt in canonem? Respondeo: nisi irato animo haec faciant et ex proposito, non credo quod incidant in canonem qui solummodo dolum prosequitur, quod colligitur ex verbis canonis, 17. q. 4, si quis suadente, ibi: manus violentas iniecerit; et supra, de sent. excom., super eo vero. Violentia non committitur sine dolo. Sed huiusmodi manus praedictarum personarum non sunt dolosae sed caritativae, licet fortuito casu excedant modum disciplinae quod probatur ex principio huius capituli.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.