The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.28 De appellationibus, recusationibus et relationibus

X 2.28.55 Dilectis filiis

tit. De appellationibus, recusationibus et relationibus · 14 glosses
Idem Episcopo et Cantori Trecensibus.Incipit Dilectis filiis decano · alleged in the gloss as de appell., dilectis filiis 16× per the register · find the allegations →
Faceret
In hoc enim non incidit in canonem latae sententiae, infra, de deposit., gravis; infra, de sent. excom., ut famae. Sed numquid licet laico taliter detinere clericum habentem administrationem ipsius? Arg. quod sic infra, ne cler. vel mon. saecul. neg., sacerdotibus. Sed non credo. Et expone ibi, deprehendantur in fraudem verborum, scilicet reddendo rationem administrationis. Ecclesia tamen illius qui taliter deprehenduntur in fraudem, non subvenit, quia post prohibitionem ecclesiae hoc fecerunt, ut ibi dicit, sicut volebant Iudaei capere Iesum in verbo, de poen. dist. 6, qui vult, vers. qui a Deo etc. Simile ff. de pigner. act., locum.
Interdictum huiusmodi
Hoc facere poterit decanus ex speciali consuetudine, ut civitatem vel ecclesiam maiorem supponeret interdicto. Nam de iure communi secus est, infra, de his quae fi. a maior. par. cap., quaesivit.
Tenebatur
Quia dum quis manet in crimine super quo appellat, non est audiendus, supra, de appell., consuluit 1; et supra, de appell., cum sit Romana.
Iudicavit irritum
Quod facere non debuit propter appellationem decani, ut infra sequitur. Et tamen interdictum non tenebat propter appellationem episcopi, quia qui facit quod ad ipsum non pertinet, etiam si bonum sit, improbatur, 96. dist., bene quidem. Tanc.
Diversos modos
Qui fuerunt illi, non dicitur hic. Forsitan dixit episcopus quod paratus erat dimittere sacerdotem praestita cautione de restituendis rebus ecclesiae, vel de conservando ecclesiam indemnem, vel si decanus ostenderet ecclesiam illam et sacerdotem ad se pertinere. Et ita fuit appellatio iusta. Unde secundum hos vel consimiles modos volebat ei facere iustitiam, et ideo non tenuit interdictum, quia non erat notorium captionem presbyteri iniuriosam esse, unde non obstat, supra, de appell., consuluit 1.
Legitime
Nota quod vocat appellationem legitimam propter probabiles causas quas expressit appellans, quod semper debet facere qui appellat, infra, de appell., ut debitus; et infra, de appell., cum speciali § 1; et supra, de elect., bonae 1; et infra, de appell., extravag. cordi.
Variando
Unde non debuit audiri, supra, de appell., sollicitudinem, in fi.; 4. q. 3, placuit § item in criminali, vers. qui falso; 74. dist., gesta; 23. q. 7, quod autem; infra, de poeni., super his; et infra, ut eccl. ben., ut nostrum.
Suspendendum
Sed non videtur quod sententia interdicti possit suspendi, cum enim interdictum et excommunicatio pari passu ambulent, supra, de appell., ad haec quoniam. Et excommunicatio non possit suspendi, supra, de appell., pastoralis, ergo nec interdictum. Sententia enim statim consequitur suum effectum. Nam facti quidem quaestio in arbitrio etc., 2. q. 3, Euthemium § notandum. Nec iudex potest efficere quin damnatum furti sequatur infamia, ut ff. de fur., non potest. Ad hoc dicas quod sententia interdicti quam tulit decanus, fuit sub conditione vel in diem prolata, quia suspendit ecclesiam quandocumque episcopus esset praesens. Simile ff. de hered. instit., quotiens § si quis ita. Et talis sententia bene potest suspendi per appellationem, supra, de appell., praeterea requisiti. Et ideo cum appellatio praecessit sententiam, non debuit postea nec potuit ferre nec exequi sententiam interdicti. Potius tamen dic quod quantumcumque purum sit interdictum, potest suspendi. Et in hoc differt ab excommunicatione sicut executio dignitatis alicuius suspenditur, 15. q. 8, si quis presbyter. Sicut effectus acceptilationis suspenditur, licet non ipsa acceptilatio, ut ff. de donat. inter vir. et uxor., cum hic status § sive autem. Unde si relaxatum est interdictum ad tempus, ipsum tamen manet, ff. de preca., sed si manente. Nec est opus ut iterum revocetur, 26. q. 6, qui recedunt; et C. de curat. fur., cum aliis. Et in casu isto si appelletur, non suspenditur interdictum, ut dictum est supra, de appell., ad haec quoniam. Sed littera sequens, cum interim etc., contradicit expresse. Unde si tempore suspensionis appelletur, non debet postea exequi interdictum, ut hic dicit, dummodo appellatio sit legitima. Contrarium tamen dixerunt Laur., Vincen. et Tanc., ut dictum est supra, de appell., ad haec quoniam. Sed ista littera obstat eis. Sed quod hic dicit, intelligitur quando interdictum positum fuit in diem vel sub conditione. Effectus vero excommunicationis suspendi non potest, quia quam cito quis est excommunicatus, est membrum diaboli, et est privatus sacramentis et communione fidelium. Unde ad hoc ut efficiatur membrum Dei, necessaria est absolutio, 11. q. 3, excellentissimus. Papa tamen posset eius effectum suspendere, infra, de sent. excom., si vero alicuius, quia de nulla sententia facit aliquam, 3. q. 6, haec quippe. Maius enim est de nihilo aliquid facere quam de aliquo aliud vel nihil, de conse. dist. 2, re vera, vers. sermo igitur Christi qui potuit facere ex nihilo quod non erat etc. Io.
Exequendam
Quia appellatione interposita nihil est innovandum, 2. q. 6, post appellationem § appellatione; ff. nihil inn. appel., appellatione. Ex hoc patet quod iudex post appellationem diffinitivam sententiam non debet executioni mandare, alioquin restituatur possessio appellanti antequam de appellatione cognoscatur, supra, de iureiur., venientes. Et idem dicit hic inferius, quod appellatione interposita nihil debet innovari.
Perturbare
Qui perturbat divinum officium sine poena excommunicationis potest eiici de ecclesia, infra, de sent. excom., veniens; infra, de sent. excom., cum voluntate § si qui vero.
Deferendum
Primo non detulit, sed denunicavit interdictum nullum, ut supra dicitur. Postea detulit quo ad processum principalis causae. Et Apostolos concessit, ut hic dicit. Tanc.
Principale
Captio presbyteri fuit negotium principale, accessoria fuerunt interdictum et eius observatio. Et sic patet quod idem iuris debet esse in accessorio quod in principali, supra, de offi. deleg., praeterea; et supra, de offi. deleg., prudentiam, ad fi.; et ff. de iuris., cui iurisdictio; ff. de regul. iur., cum principalis; supra, de appell., sollicitudinem, vers. nos igitur.
Post appellationem
Huiusmodi appellationem dicit legitimam, et tamen factum decani fuit minus legitimum. Simile infra, de concess. praeben., constitutus, quantum ad partem decisam. Et sic videtur quod appellatio minus legitima impedit effectum excommunicationis. Hic satis potuit esse ut factum decani fuisset minus legitimum, et tamen decanus ex alia causa postea potuit legitime appellare.
Quam denunciationis
Hic videtur quod in dubio magis stetur appellationi quam denunciationi excommunicationis, et quam ipsi sententiae. Cum tamen potius praesumendum sit pro sententia quam pro appellatione, quia appellans tenetur probare sententiam iniustam, ut supra, de appell., cum in ecclesia. Et est simile ff. de minor., minor viginti quinque annis, in fi. Io. Credo quod cum dubitatur an teneat appellatio, potius vitandus est quam in dubio ei communicandum, arg. infra, de cleri. excom., illud. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.