Book V › tit. 5.27 De clerico excommunicato deposito vel interdicto ministrante
X 5.27.5 Illud
tit. De clerico excommunicato deposito vel interdicto ministrante · 10 glosses
Innocentius III. Herbipolensi Capitulo.Incipit Illud Dominus in · alleged in the gloss as de cleri. excom., illud — 21× per the register · find the allegations →
Et infra
De isto episcopo habes supra, de translat., quanto; et supra, de translat., licet; et supra, de maior. et obed., illud.
Non esse notorium
Hoc erat tale factum quod exhibebat se oculis omnium. Unde non poterat non esse notorium si transivit ad ecclesiam illam. Sed utrum licite poterat vel illicite, hoc non erat notorium saltem quo ad alios, quia potuit esse quod habuit licentiam transeundi a domino Papa per litteras suas, arg. 76. dist., dilectionis. Unde in meliorem partem debemus hoc interpretari, infra, de reg. iur., estote. Quia Papa potuit de hoc oblivisci, quia ipsum quandoque fallit oblivio, 23. dist., praeterea. Et omnium habere memoriam potius est divinitatis quam humanitatis, C. de vet. iure enucl., tanta § si quid. Contrarium est verum, quia ex quo Papa hoc diffitetur, ei incumbit probatio quod de ipsius licentia transisset, 100. dist., contra morem; 93. dist., illud.
Viginti dies
Sic supra, de crim. falsi, dura.
Misericordiam
Sic supra, de translat., inter corporalia, vers. fi.
Officia
In hoc deliquit, quia nec excommunicatus nec suspensus publice vel privatim celebrare debet, nec sacramenta alii dare, 28. dist., presbyterum. Sed alia officia praeter missam potest occulte dicere non officiando, sed quasi privata persona, infra, de poenit. et remiss., quod in te; et 11. q. 3, si quis episcopus damnatur; et 11. q. 3, si quis episcopus in concilio. Io.
In hoc
Scilicet quia non constabat ei nisi per famam de illa excommunicatione. Sed fama per se non probatur, 4. q. 3, si testes, vers. item saepe. Arg. contra supra, de cons. et affin., super eodem, ubi ad solam famam matrimonium contrahendum impeditur, ergo iste propter famam debuit abstinere, infra, de sent. excom., cum desideres § 1. Sed non in tantum culpabilis fuit, quantum si hoc pro certo scivisset, et ideo dicit licet in hoc non videatur omnino culpabilis extitisse. Sed dicta paucorum ad hoc non sufficerent, quia non faciunt famam, supra, de accusat., inquisitionis. Nec tenebatur credere licet diceretur ei ab aliquibus, 11. q. 3, non solum; et 11. q. 3, in cunctis; et 23. q. 4, quam magnum; et ff. quod fals. tut., si id; et ff. quod fals. tut., plane; nisi fama super hoc pervenisset ad eum, prout sequitur. Arg. contra ff. de admin. tut., quidam decedens § ex quo; et C. de rei vend., si fundum; et supra, de rescript., cum contingat.
In dubiis
Sic supra, de spons., iuvenis; et supra, de homic., significasti 2; et supra, de homic., petitio; et supra, de homic., ad audientiam, ubi de hoc; et arg. 23. q. 1, quid culpatur, in fi.
Veniae
Sub spe veniae nullus debet peccare, de conse. dist. 4, quando quis. Arg. contra infra, de sent. excom., si vero alicuius.
Vitari
In hoc quasi patitur, in alio, scilicet in non vitare, agit quod est in eius potestate. Et ideo in uno peccat, in altero non peccat quandoque tamen non multum differunt agere et pati posse, 16. q. 1, si cupis.
Canon
11. q. 3, si quis episcopus damnatur; et 11. q. 3, si quis episcopus in concilio; et infra, de cleri. excom., fraternitati; et supra, de cleri. excom., latores. Hanc misericordiam solus Papa potest facere, infra, de cleri. excom., clerici.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.