Book V › tit. 5.41 De regulis iuris
X 5.41.2 Estote
tit. De regulis iuris · 4 glosses
Beda in Homiliis.Incipit Estote misericordes · alleged in the gloss as de reg. iur., estote — 10× per the register · find the allegations →
Hoc loco
Scilicet qui sequitur in ipsa auctoritate, scilicet nolite iudicare et non iudicabimini etc.
In meliorem partem
Ut res potius valeat quam pereat, supra, de verb. sign., abbate; et supra, de fide instrum., inter dilectos; et ff. de reb. dub., quotiens 2. Et benigniorem interpretationem sequi debemus in re dubia, ff. de his quae in testam. del., proxime. Vel expone in meliorem, id est, in securiorem, pro eo quod in altero nullum in altero magnum periculum timeatur, supra, de homic., ad audientiam; et supra, de homic., significasti 2; et supra, de cleri. excom., illud; et supra, de spons., iuvenis. Sic enim in dubiis absolvitur reus, quia illud est benignius, supra, de fide instrum., inter dilectos, in fi.; et supra, de probat., ex litteris, nisi in casibus qui ibi ponuntur.
De manifestis
Quia secretorum Deus iudex est cognitor, 32. dist., erubescant; et 32. q. 5, Christiana; 2. q. 5, consuluisti.
Ut stuprum
71. dist., Apostolus. Haec enim in sui natura mala sunt, supra, de iureiur., et si Christus, in fi., vers. quaedam; et supra, de delict. puer., pueris.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.