Book V › tit. 5.20 De crimine falsi
X 5.20.4 Dura saepe
tit. De crimine falsi · 10 glosses
Innocentius III.Incipit Dura saepe mandata · alleged in the gloss as de crim. falsi, dura — 5× per the register · find the allegations →
Per nuncium
Specialiter cum mandato ad hoc destinatum, supra, de rescript., nonnulli. Io.
Idoneum
Arg. quod non valent litterae per excommunicatum impetratae, alias enim per quamcumque personam etiam si per servum impetrentur valent, C. de precib. imper. offer., universis. Quod forte posset intelligi cum princeps ex certa scientia ei concessit litteras, arg. ff. de bon. poss. sec. tab., servus. Instrumentum enim suspectum est ex persona, arg. supra, de rescript., ad audientiam 2; ff. de edend., si quis. Similiter non valet rescriptum ab haeretico impetratum, C. de summ. trinit. et fide cath., nullus haereticis. Io.
Subiaceat
Ex hoc videtur quod qui contra facit, sit ipso iure excommunicatus. Sed non credo quod sit excommunicatus ipso iure, quia nec servatur hoc, immo indifferenter videmus quod quilibet per nuncium litteras impetrat, et hoc Papa scit et tolerat, nec aliquem repellit, nisi esset excommunicatus. Sed hoc intelligitur cum litterae de manibus domini Papae vel bullatoris tantum sunt recipiendae, quia alias falsae sunt, infra, de crim. falsi, licet. Et ille qui litteras recipit est excommunicatus, ut hic dicit.
Innovari
Ut supra, de Iudae. et Sarrac., ita quorundam, in fi., ubi de hoc.
Dies
In quibus deliberet super litteris. Sic 3. q. 3, induciae § offeratur; et infra, de cleri. excom., illud; et ff. ex quib. cau. maio., ab hostibus § ulti.
Destruat
Simile 5. q. 1, quidam; et C. de fam. lib., si quis famosum.
Resignet
Tali qui possit prodesse et non obesse, arg. 22. q. 5, hoc videtur.
Evadere
Si super hoc lata est per diocesanum, ut hic praecipitur, tamen aliam sententiam domini Papae sive canonis incurrit, infra, de crim. falsi, ad falsariorum. Quid si aliquis simplex utitur litteris talibus ignoranter? Non excusatur, quia per alios debet hoc inquirere, arg. 37. dist., ut itaque. Quid si falsitas fuit ita latens, quod non potuit videri etiam a perito? Respondeo: quod si fecerit diligentiam quam potuit per se et per alios, non credo ipsum teneri, alioquin non excusatur, arg. supra, de homic., Ioannes; et supra, de homic., quidam; et in aliis pluribus capitulis; et 50. dist., si duo. Ber.
Mortis articulo
Casus iste excipitur, 17. q. 4, si quis suadente; infra, de sent. excom., a nobis est; et supra, de offi. ord., pastoralis.
Relaxari
Arg. ex quo Papa sibi aliquid specialiter reservat, aliis denegat facultatem disponendi aliquid super illo. Sed ubi absolutionem non reservat, aliis intelligitur esse concessum, infra, de sent. excom., nuper.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.