The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.20 De crimine falsi

X 5.20.5 Licet

tit. De crimine falsi · 5 glosses
Idem Archiepiscopo et Canonicis Mediolanensibus.Incipit Licet ad regimen · alleged in the gloss as de crim. falsi, licet 6× per the register · find the allegations →
Falsitatis
Circa huiusmodi vitium falsitatis nota quod praeter hos modos qui hic exprimuntur sunt alii casus falsitatis. Ex dicto enim vel tacito dicuntur litterae falsae, supra, de rescript., super litteris. Et in tali falso distinguitur prout ibi dicitur, et pro tali falso non punitur nisi quia non habet commodum litterarum. Et est arg. ad idem ff. ad leg. Corn. de fals., si quis obrepserit. Item charta dicitur falsa scripto, ut cum scriptum est in ea, omnes canonicos fuisse praesentes qui non fuerunt omnes praesentes. Et talis ut falsarius punitur, ut supra, de his quae fi. a prael., quanto. Et ab officio et beneficio talis suspenditur, supra, de testib., tam litteris. Item dicitur charta falsa si appareat rasa vel mutata in loco suspecto, infra, de privileg., cum olim propter; et supra, de fide instrum., inter dilectos; et supra, de relig. dom., cum venerabilis. Immo et qui litteras iudicium tali modo falsat, puniri debet in beneficio suo, supra, de rescript., olim. De hac rasura dicitur infra, § quinta. Item praesumitur falsum rescriptum, licet forsitan non sit, ita quod per ipsum non procedatur, si habet in se vitium latinitatis, supra, de rescript., ad audientiam 1. Item si instrumentum suspectum inducitur et ei non imponitur fides, dicitur falsum, C. de probation., iubemus. Item dicuntur litterae falsae, si episcopus appellatur filius. Vel si Papa uni loquitur in plurali, infra, de crim. falsi, quam gravi. Item rescriptum dicitur falsum si est impetratum sine mandato, supra, de rescript., nonnulli. Item alios novem modos falsitatis habes hic expressos. Et quicumque tali modo vel alio quocumque litteras domini Papae falsaverit vel usus fuerit illis scienter, excommunicatus est, ut infra, de crim. falsi, ad falsariorum. Et debet tradi curiae saeculari convictus et degradatus, ut ibi dicitur. In aliis autem falsitatibus praedictis, licet puniri debeant, non sunt ipso iure excommunicati, nec curiae saeculari tradendi, nisi forte episcopus diocesanus generalem tulerit excommunicationem, sicut Bononiensis fecit qui excommunicavit omnes illos qui falsum intrumentum fecerunt vel fieri fecerunt, vel qui testimonium falsum tulerit vel procuraverit fieri, vel qui ignem apposuerit.
Apponatur
Apponens secundum leges aqua et igne interdicitur, ff. ad leg. Corn. de fals., si quis falsis.
Tenuem
Quicumque radit vel immutat rescriptum domini Papae sibi assignatum, excommunicatus est et falsarius, ut dixi in proxima notula. Et in hoc nullam distinctionem adhibeo, licet sit arg. contra supra, de fide instrum., ex litteris. Quia intelligo illam rasuram factam per illum qui litteras ipsas scripsit, et non per illum qui utebatur illis. Si vero litterae clausae essent, non nocet rasura in quocumque loco fuerit, quia non est praesumptio contra impetrantem. In aliis autem litteris vel instrumentis potest distingui utrum sint rasurae in loco suspecto, ut tunc obsit, supra, de relig. dom., cum venerabilis. Vel non suspecto ubi nulla vis est, et tunc non obest arg. illius decretalis supra, de fide instrum., ex litteris; et supra, de relig. dom., cum venerabilis. Et hoc intelligitur quando rasura est in loco suspecto. Et sic non contradicit infra, de crim. falsi, ex continentia, quae intelligitur quando rasura non est in loco etiam suspecto, et modica est rasura, scilicet paucarum litterarum.
In forma scripturae
Quia per comparationem litterarum probatur falsitas, C. de fid. instrum., comparationes. Et ex stylo dictandi fit comparatio, ut hic dicit. In aliis autem litteris non attenditur talis comparatio.
Chartae
Et in hoc est alia comparatio notanda, scilicet quod rasura chartae quantumcumque sit subtiliter rasa sive incisa. Si aliter discerni non possit, elevari debet ad solem et interponi debet inter solem et oculos et statim apparebit rasura.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.