Book II › tit. 2.22 De fide instrumentorum
X 2.22.3 Ex litteris
tit. De fide instrumentorum · 3 glosses
Idem.Incipit Ex litteris vestris · alleged in the gloss as de fide instrum., ex litteris — 6× per the register · find the allegations →
Postulavit
Quod de iure petere potuit, cum sit commune instrumentum. Immo iudex tenetur illud patribus exhibere, supra, de dilat., praeterea. Quod si non fecerit, appellari poterit, infra, de fide instrum., G perpetuus. Nam et propria instrumenta tenetur quis alteri parti exhibere, ex quo utitur illis in iudicio, infra, de fide instrum., accepimus; et infra, de fide instrum., contingit; et C. de fid. instrum., cum quidam. Cum ea vult arguere falsitatis, ut ibi dicitur.
Abrasae sunt
Unde videbatur dubitandum, quoniam rescriptum debet apparere non vitiatum, non cancellatum, C. de edict. div. Had. toll., edicto. Et sine reprehensione bullae et chartae vel litterae, infra, de privileg., cum olim propter. Et hoc intelligo verum ubi est ius quaestionis, et ubi Papa respondet de iure. Sed in narratione facti possunt abradi, quia hoc ad ius non pertinet sed a quaestionem fidei, id est, facti, C. de testament., si unus. Quia non statur tali narrationi nisi illud probetur. Nec dicitur propterea vitiosum rescriptum, si de eadem manu rasura reposita est in loco non suspecto. Si vero litterae essent clausae, tunc non nocet, arg. C. de fid. instrum., comparationes; et C. de testament., si unus. Laur.
In possessionibus
Id est, in nominibus possessionum, sed in nominibus actoris vel rei vel iudicis ibi omnino rasura esset suspecta. Item si esset ibi falsum latinum, suspectae sunt litterae, supra, de rescript., ad audientiam 1. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.