Book II › tit. 2.22 De fide instrumentorum
X 2.22.12 G. perpetuus
tit. De fide instrumentorum · 3 glosses
Super decimis
Sed nonne iste vicarius si conveniebatur pro decimis vicariae suae, debebat dominum in iudicium nominare? Ita videtur quia ipse dominus non est, supra, ut lite non cont., quoniam § penulti.; et C. ubi in rem act., si quis. Et ipse dominus debuit conveniri, arg. infra, de praescrip., auditis; et 16. q. 3, inter memoratos. Arg. quod teneatur respondere, cum ipse habeat ius in re, infra, de appell., ad audientiam. Sicut usufructarius tenetur ad refectionem domus et ad tributum, ff. de usufru., usufructu legato § ulti.; et ff. de usufru., usufructu legato § quamvis; et C. de usufruct. et habit., eum. De hoc dictum est supra, ut lite non cont., quoniam § penulti. Sed intelligo quod iste vicarius habebat mandatum generale vel speciale ad agendum et defendendum a rectore legitime factum, alias non fuisset admissus eo ipso quod esset vicarius, cum non habebat administrationem nec titulum sicut praelatus, nec praeiudicaretur ecclesiae per factum ipsius. Ber.
Super similibus
Et etiam super dissimilibus poterat eos reconvenire, et ei tenebantur respondere, supra, de mut. petit., ex litteris, ubi de hoc.
Communium
Nota circa exhibitionem instrumentorum. Et primo scire debes quod rescriptum et omnia acta causae, confessiones et responsiones et attestationes et quaecumque acta sunt in iudicio, peti possunt exhiberi vel condictione ex lege vel iudicis officio, C. de edend., is apud quem. Vel condictione ex illa decretali supra, de probat., quoniam. Et integraliter sunt exhibenda, quia communia sunt, C. de edend., non est novum; et C. de edend., et quae; et ff. de edend., praetor ait § 1; et ff. de edend., si quis § ratione; et ff. de edend., argentarius, 1. resp. Et hic est expressum. Sed si instrumenta propria sunt, et actor petat a reo instrumenta per quae intentionem suam probare vult, non est audiendus, quia apud seipsum debet habere probationes suas, supra, de probat., ex epistolae; et C. de edend., qui accusare. Et actore non probante reus debet absolvi, ut in lege C. de edend., qui accusare; et infra, ut eccl. ben., ut nostrum. Et ita nec reus actori nec actor reo tenetur exhibere instrumentum ad fundandam intentionem adversarii. Si vero actor vel reus utitur aliquo instrumento proprio, illud adversario edi debet sine die et consule, ne praestatur materia fabricandi falsum, supra, de fide instrum., contingit; et supra, de fide instrum., accepimus; et ff. quemad. test. ap., tabularum § diem autem; et ff. de edend., qua quisque § editiones. Nisi vellet alterutra partium arguere instrumentum de falso, quia tunc integrum instrumentum debet ei edi, ut supra, de fide instrum., inter dilectos; et C. de contrah. et comm. stip., optimam. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.