The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.19 De probationibus

X 2.19.1 Ex epistolae verbis

tit. De probationibus · 3 glosses
Gregorius Tancredo Regi Vincestriae.Incipit Ex epistolae verbis · alleged in the gloss as de probat., ex epistolae 4× per the register · find the allegations →
In chartophylacio
Chartophylacium dicitur locus seu armarium ubi chartae vel instrumenta ponuntur et conservantur.
Nulli dicendum
Reo scilicet, nisi sit usurus eis, ff. de edend., qua quisque § edenda. Vel nisi sint communia, infra, de fide instrum., G perpetuus. Nam argentarius et publicus exactor rationes contra se tenetur edere, ff. de iure fisc., in fraudem § ex his bonis; et ff. de iure fisc., in fraudem § neque. Hic enim reus imperator erat in possessione obsequiorum praestandorum a rege. Arg. contra 45. dist., qui sincera, ubi dicitur quod convincere debemus Iudaeos ex codicibus suis, et illi nostri sunt, quia continent vetus testamentum.
Contra te
Simile C. de testi., nimis grave; et C. de edend., qui accusare; et 4. q. 3, qui intendit. Arg. contra C. de edend., non est novum; et C. de edend., iustum est. Solutio: verum est illud quod nullus sua propria instrumenta tenetur dare adversario, ut ipse utatur eis, et praecipue quae faciunt contra ipsum. Contraria hic signata non sunt contraria. Leges illae C. de edend., non est novum; et C. de edend., iustum est, loquuntur de rationibus communibus. Lex illa C. de edend., qui accusare, loquitur de instrumentis propriis, ut probatur C. de edend., ea quae, secundum unum casum. Intelligunt alii aliter leges illas, prout ibi consuevit notari.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.