Book II › tit. 2.19 De probationibus
X 2.19.2 Sicut consuetudo
tit. De probationibus · 2 glosses
Alexander III.Incipit Sicut consuetudo laudabilis · alleged in the gloss as de probat., sicut — 6× per the register · find the allegations →
Cum aliae
C. de iureiuran., admonendi; supra, de procurat., ex insinuatione; et C. de fid. instrum., cum quidam. Habito tamen respectu ad qualitatem personarum et quantitatem causae, C. und. vi, si quando; et infra, de iureiur., iuramentum; et ff. de legit. tutor., legitimos.
Consuetudinem
Et est arg. quod consuetudo non praeiudicat scripto iuri, supra, de consuet., cum venerabilis; et supra, de consuet., cum tanto; et 11. dist., consuetudinis. Hoc est verum ubi consuetudo obviat rationi, ut hic, et in praecedenti capitulo supra, de probat., ex epistolae. Haec enim consuetudo est contra ordinem iudiciorum, vel ibi consuetudo introducta est per errorem, ff. de legib., quod non ratione. Aliter si consuetudo rationabilis esset et praescripta, bene praeiudicaret iuri scripto, ut supra, de consuet., cum tanto, in fi., ubi de hoc; et ff. de legib., de quibus; et 11. dist., catholica; et 11. dist., in his. Et talis consuetudo praecipue reprobatur, quia ex quo semel iuratum est de calumnia, a principio saltem in causa civili non fuit amplius iurandum, C. de iureiuran., authen. hoc sacramentum; de his qui ingred. ad appel. § 2.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.