Book I › tit. 1.38 De procuratoribus
X 1.38.3 Ex insinuatione
tit. De procuratoribus · 6 glosses
Clemens III.Incipit Ex insinuatione archidiaconi · alleged in the gloss as de procurat., ex insinuatione — 18× per the register · find the allegations →
Inhibitum
Unde eo ipso procuratoris litteras revocavit, infra, de procurat., in nostra; quod indistincte potuit cum lis non fuerit contestata, et res sit integra, ff. de procur., ante litem; arg. supra, de elect., in causis. Nam et depositum quandocumque potest repeti, ff. deposi., depositum § penulti.; et sciente adversario hoc fecit. De hoc dicetur infra, de procurat., mandato. Et ita sententia nulla fuit lata cum falso procuratore, infra, de procurat., in nostra.
Susciperet
Id est, ne ad suscipiendum iudicium in iure suis litteris uteretur, prout in antiqua decretali continetur.
Clerici
Arg. quod dicto unius testis sit credendum, arg. infra, de testib., in omni; simile 8. q. 3, talia; et 28. dist., de Syracusanae; et arg. optimum quod uni iurato testi creditur, ff. de dot. praeleg., Theopompus; et ff. quemad. test. ap., omnibus § ulti.; arg. ff. de iureiuran., si duo patroni, 1. resp. Arg. contra 4. q. 3, si testes § item unus vero, et vers. item ubi numerus; et infra, de testib., licet universis; et infra, de testib., veniens 1. Item arg. quod dictum archidiaconi istius pro teste uno recipiatur, et sic erunt duo testes, infra, de testib., in omni. Sed dictum illius non debet sibi prodesse, quia nullus idoneus testis in re sua intelligitur, 4. q. 3, si testes, vers. nullus in re. Potest dici quod hic erat praesumptio pro archidiacono, et erat reus. Unde favorabilior, ideo delatum ei fuit iuramentum quod fieri potest et debet, C. de reb. credit., in bonae fidei; et ff. de iureiuran., admonendi. Et quia per hoc modicum praeiudicatur actori, cum salva sit ei actio sua et in talibus non requiritur ita plena probatio, arg. infra, de re iudic., cum Bertholdus, vers. licet autem; et infra, de in integ. restit., ex litteris. Et iniquum esset ut per talem fraudem puniretur. Unde merito debuit ei deferre sacramentum cum uno teste, quia inspectis circumstantiis personarum et causae iudex quandoque debet deferre sacramentum actori, quandoque reo, infra, de iureiur., iuramentum, in fi. Et hic talis causa est, et talis persona, et optime facit ad hoc ff. de legit. tutor., legitimos.
Sententia
Cum sit lata cum falso procuratore, et ideo nulla, C. de procur., licet; et infra, de procurat., in nostra, in fi.; et supra, de rescript., ex parte decani.
Aliud canonicum
Puta excommunicatio, vel pactum de non petendo restitutionem post sententiam, vel res iudicata, vel si ratam habuit sententiam latam cum falso procuratore.
Probare potuerit
Sed quare iste compellitur probare titulum suae possessionis contra illud, 2. q. 5 § deficientibus. Et actore non probante reus debet absolvi, 6. q. 5, accusator; infra, ut eccl. ben., ut nostrum; et infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia; ff. de probation., ei incumbit; et C. de edend., qui accusatore; et C. de rei vend., res alienas? Dicunt quidam quod iste archidiaconus confidens de iure suo sibi onus probandi assumpsit, sic infra, de restit. spol., licet; et 29. q. 2, cuius rei gratia. Et ita mos probare volenti gerendus est, ff. de probation., circa eum § ulti. Hanc non credo veram solutionem, propterea dicas quod ideo iste tenetur probare canonicam institutionem, quia cum esset archidiaconus in ecclesia, de iure communi illam praebendam cum archidiaconatu habere non poterat, nisi probaret secum dispensatum fuisse, arg. optimum 100. dist., contra morem; arg. optimum infra, de decim., dudum. Et per eum qui potuit dispensare, infra, de schismat., fraternitati; et infra, de praeben., praeterea; et infra, de praeben., cum non ignores; et infra, de concess. praeben., litteras; et infra, de concess. praeben., cum nostris. Et quia in pluribus ecclesiis intitulatus esse non potest, supra, de elect., dudum ecclesia; 70. dist., sanctorum. Unde propter huiusmodi praesumptionem debet ostendere suam canonicam institutionem, praesumptio enim transfert onus probandi ad reum quandoque, C. de probation., sive possidetis; et infra, ut eccl. ben., ut nostrum. Sola enim possessio non sufficit in beneficiis ecclesiasticis, nisi adsit canonica institutio, infra, de instit., ex frequentibus. Unde debet habere litteras suae institutionis, 2. q. 1, legum. Sicut nec sola possessio facit aliquem decurionem, sed iusta habeat malam fidem, ex quo non fuit legitime institutus quia bona fides exigitur, infra, de praescrip., si diligentia; et infra, de praescrip., quoniam. Sed hoc non prodesset adversario, nisi ius haberet, supra, de rescript., olim. Alii dicunt, scilicet, Inno. iiii, quod ex quo est in possessione non compellitur probare suae possessionis, C. de pet. hered., cogi. Sed littera ista contradicit. Sed posset suppleri, maxime secundum hoc, vel sic, eo ipso quod adversarius non probat contra archidiaconum satis intelligitur archidiaconus probare suam canonicam institutionem, C. qui milit. poss., super servis, lib. 12. Littera tamen contradicit. Quod prius dixi, verius credo.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.