The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.5 De praebendis et dignitatibus

X 3.5.14 Praeterea

tit. De praebendis et dignitatibus · 2 glosses
Idem Burdegalensi Archiepiscopo.Incipit Praeterea de G. · alleged in the gloss as de praeben., praeterea 6× per the register · find the allegations →
Regulariter
Arg. quod canonicus regularis potest fieri archidiaconus, arg. 58. dist., nullus; et 74. dist., quorundam; et infra, de statu monach., quod Dei timorem. Sic nec monachus in diversis monasteriis esse potest nec abbas praefici, infra, de relig. dom., ne nimia. Sic non potest quis habere plures personatus in eadem ecclesia aut etiam in diversis, infra, de praeben., de multa; et supra, de praeben., ad haec.
Maluerit
Sic supra, de praeben., referente. Et sic habuit optionem secundum ista iura. Hodie non habet optionem, immo recipiendo secundum dignitatem ipso iure vacat prima. Et si contenderet retinere utramque, privaretur utraque, infra, de praeben., de multa. Cum enim militiae sint distinctae, et personae illis deputatae debent esse distinctae. Unde nemo potest esse in duobus collegiis simul, ff. de colleg., mandatis § ulti. Nec duas militias habere, C. qui milit. poss., omnes, lib. 12; et C. qui milit. poss., eis quidem § in posterum, lib. 12; nec duos honores, ff. ad municip., libertus § praescriptio. Ergo multo fortius haec sunt in spiritualibus honoribus observanda.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.