Book III › tit. 3.5 De praebendis et dignitatibus
X 3.5.7 Referente
tit. De praebendis et dignitatibus · 5 glosses
Idem.Incipit Referente I. presbytero · alleged in the gloss as de praeben., referente — 13× per the register · find the allegations →
Assignavit
Quod hic dicitur, videtur de iure communi spectare ad episcopum, 16. q. 7, nullus; et supra, de offi. archidiac., cum satis. Nisi hoc habeat archidiaconus de consuetudine praescripta. Arg. infra, de excess. praelat., ad haec; et supra, de offi. archidiac., dilecto.
Archiepiscopum appellavit
Et sic omittitur medius. Sic infra, de nov. oper. nunc., significantibus. Arg. contra supra, de appell., dilecti filii 3, dic ut ibi. Laur. dixit quod ideo quia omisit medium, non tenuit appellatio. Unde postea tenuit sententia excommunicationis lata ab archidiacono in presbyterum. Sed hoc non est verum, quia appellatio illa finita erat postquam fuit restitutus sacerdos in pristinum statum, et de consuetudine appellatur ab archidiacono ad archiepiscopum. Sed archidiaconus post illam restitutionem iterum vocavit presbyterum ad se. Et quia non venit, ipsum excommunicavit. Et sic tenuit sententia non obstante appellatione quae diu terminata erat et finita.
Astrinxit
Sic patet quod archidiaconi possunt excommunicare, infra, de eo qui furt. ord. recep., veniens.
Quam voluerit
Iste volebat utramque tenere, sed videtur quod utraque debuit spoliari, 7. q. 1, si quis episcopus. Quod concedebat Ala. et dispensative reservatur ei altera. Quod non credo, quia illud decretum specialiter loquitur in episcopo. Et licet non debuerit iste recipere secundam, tamen non debebat propterea perdere utramque secundum illa tempora sed altera tantum, ut infra, de praeben., praeterea. Hodie vero illud verum est, quod qui recipit secundam habentem curam animarum, cum prius talem haberet, ipso iure vacat prima. Et si utramque retinere contenderit, spolietur utraque, infra, de praeben., de multa. Alias nihil adiiceret constitutio illa.
Ecclesiastico carenti
Arg. quod qui habet unum beneficium, non potest obtinere secundum vel litteras impetrare, nisi de primo faceret mentionem, supra, de praeben., cum teneamur; et supra, de rescript., cum adeo; et supra, de rescript., si proponente. Quia habenti dare nihil aliud est quam perdere, ut 1. q. 2, pastor, nisi per dispensationem, supra, de elect., dudum ecclesia. Et qui unum beneficium habet, non reputatur idoneus ad aliud, infra, de praeben., super inordinata.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.