Book I › tit. 1.23 De officio archidiaconi
X 1.23.10 Dilecto filio
tit. De officio archidiaconi · 9 glosses
Honorius III. Abbati Arimanensi Trecensis dioecesis, et Archidiacono et Decano S. Stephani Trecensis.Incipit Dilecto filio · alleged in the gloss as de offi. archidiac., dilecto — 9× per the register · find the allegations →
Sit situm
Per hoc forte credebat archidiaconus intentionem suam fundatam esse, quasi de iure communi, 16. q. 7, omnes basilicae; et 18. q. 2, monasteria. Sed hoc est ius episcoporum.
Et eius mandata
Ista pertinent ad correctionem, sed ea quae praecedunt ad iurisdictionem.
Quae archidiaconi solent
Et ita videbatur in hoc respicere consuetudinem, infra, de excess. praelat., ad haec; et supra, de consuet., cum olim; quae tribuit iurisdictionem, arg. infra, de offi. ord., duo; et C. de emancip. lib., cum inspeximus; quae in his praecipue considerantur, ut dixi supra, de offi. archidiac., cum satis.
Salva sua regula
Correctio enim monachorum, primo loco pertinet ad abbatem, infra, de offi. ord., quanto; et infra, de statu monach., in singulis.
Sub ipso
Per hoc multum praeiudicabatur archiepiscopo, si hoc esset verum, sed forsan consuetudo est illius archidiaconi.
Exceptis
Lite vero contestata super praemissis, de consensu utriusque partis causam remiserant iudices ad Apostolicam sedem, quia Papa nesciebat consuetudinem qua utitur archidiaconus Senonesis in abbatiis Senonensis diocesis praefati monasterii sententiam proferre non potuit. Unde causam committit sicut sequitur. Hoc est in antiqua decretali.
Maiores ecclesiae Senonesis canonicos
Nota ergo quod testes illi requirendi sunt ad testimonium, de quibus magis est versimile quod veritatem sciant. Et illi sunt potius praeferendi, sic 35. q. 6, consanguineos; et infra, qui matrim. acc. poss., videtur; et ab antiquioribus, ut ibi dicitur. Ad quorum dicta recurrendum est in antiquis factis, ff. de leg. 3, si chorus § 1; et 20. dist., de quibus. Ab illis enim requirenda est veritas, quibus lex veritatis potius assistit, 4. q. 3, si testes. Sic ergo canonici praeferentur hic, quia melius veritatem scire debent, qui forte cum ipso archidiacono praedictis quandoque interfuerunt. Sic et illa quae in capitulo fiunt, per canonicos melius probantur, infra, de testib., veniens 2. Et quae domi geruntur, facilius probantur per domesticos quam per alios, C. de repud., consensu § servis; et C. de quaest., interrogari.
Pacifica
Nota quod consuetudo sive possessio debet esse pacifice, non violenta, ad hoc ut praescriptio locum habeat et sine interruptione, infra, de praescrip., sanctorum; et infra, de praescrip., illud; et 16. q. 4, volumus; et C. de praescri. trig. vel quad., si quis; et C. de praescri. trig. vel quad., saepe. Et ita patet quod iurisdictio sive officium archidiaconorum, potius colligitur ex consuetudine quam ex iure communi, quia huiusmodi visitatio et correctio potius ex consuetudine habentur, arg. supra, de elect., dudum ecclesia. Dic ergo super hoc ut dixi supra, de offi. archidiac., cum satis.
Abbatiis
Arg. quod ad consuetudinem aliarum ecclesiarum sive iurisdictionem recurrendum est, si dubitetur quid aliqua ecclesia facere debeat, infra, de censib., ecclesiis; et infra, de censib., sopitae; et infra, de censib., super eo; et 100. dist., contra morem. Nisi diversa esset consuetudo uniuscuiusque ecclesiae, arg. supra, de consuet., cum olim. Et ita si archidiaconus probaret consuetudinem huiusmodi in aliis monasteriis sui archidiaconatus, obtineret in isto, quia non debent diverso iure censeri, 12. q. 2, cognovimus; et infra, de decim., cum in tua.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.