The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.26 De praescriptionibus

X 2.26.3 Sanctorum

tit. De praescriptionibus · 4 glosses
Gregorius.Incipit Sanctorum Patrum sanctiones · alleged in the gloss as de praescrip., sanctorum 6× per the register · find the allegations →
Sanctiones
Ut 16. q. 3, per singulas; et 16. q. 3, praesulum; et 16. q. 3, quicumque; et 16. q. 3, placuit.
Quiete
Id est, sine interruptione aliqua et sine molestia, de qua notatur infra, de praescrip., illud.
Syncere
Id est, bonae fide. Quod praesumitur eo ipso quod non probatur contrarium, arg. C. qui milit. poss., super servis. Et qui malam fidem allegat, eam probare debet, arg. 16. q. 4, volumus; ff. de probation., quotiens operae § qui dolo. Et quod dicit de triginta annorum praescriptione, quae non tenet hodie, verum est in rebus ecclesiae. Tenet tamen in rebus privatorum, infra, de praescrip., de quarta; et infra, de praescrip., ad aures.
Absque synodali proclamatione
Per istam synodalem proclamationem fit interruptio praescriptionis, si alias non posset litem contestari, C. de annal. except., ut perfectius. Alias non videtur, C. de praescri. trig. vel quad. ann., sicut in rem.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.