The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.26 De praescriptionibus

X 2.26.8 Illud autem

tit. De praescriptionibus · 6 glosses
Idem.Incipit Illud autem te · alleged in the gloss as de praescrip., illud 9× per the register · find the allegations →
Canones
16. q. 3, decimas quas in usum; et 16. q. 3, congregato; et 16. q. 3, quicumque; et 16. q. 3, placuit, quae hodie non tenent, supra, de praescrip., sanctorum.
Adversus ecclesiam
Hoc ideo dixit, quia adversus privatum bene tuetur se ecclesia spatio triginta annorum, ut supra, de praescrip., sanctorum. Quae in isto casu habet intellige, ne quod in eius favorem noscitur indultum, ad eius laesionem retorqueri contingat, C. de legi. et const., quod favore.
Inconcusse
Id est, quiete et sine aliqua interruptione, infra, de praescrip., auditis; et infra, de praescrip., cum ex officii. Vel sine aliqua synodali proclamatione per quam interrumpitur praescriptio, supra, de praescrip., sanctorum.
Parte
Super praescriptione et interruptione, ut infra, de praescrip., auditis.
Interruptio
Nota quod interruptio fit pluribus modis: naturaliter et civiliter. Naturaliter duobus modis: per inundationem maris et fluminis, ut ff. de acq. poss., qui universas § item quod a mari; et ff. de acq. poss., possideri § Labeo. Item per deiectionem et expulsionem, ff. de usucap., naturaliter § 1. Civiliter vero multis modis interrumpitur praescriptio. Et primo per libellum principi oblatum in annali actione, C. quan. lib. princ. dat., temporales. Item per litis contestationem quod habet locum in perpetuis actionibus, 16. q. 3, placuit § potest, vers. is autem; et 16. q. 3, placuit § quod si 2. Et coram suo iudice, C. ne de stat. def., si pater. Si non potest litem contestari, sufficit iudicem adire et libellum offere contra absentem vel contra eum quo conveniri non potest aliqua de causa, et in querimoniam deducere ius suum, vel coram publicis personis, vel ad domicilium rei cum iudex haberi non potest proponat, et sic interrupta est praescriptio, C. de annal. except., ut perfectius; et praedicto 16. q. 3, placuit § potest, vers. is autem. Item per sacrum oraculum oblatum principi. Et per executorem si postea subsecuta fuit conventio, C. de praescri. trig. vel quad. ann., sicut in rem, in fi. Item per solutionem usurarum, C. de praescri. trig. vel quad. ann., si quis emptionis, in fi. Item per synodalem proclamationem, supra, de praescrip., sanctorum. Item per secundam cautionem a debitore factam, C. de praescri. trig. vel quad. ann., cum notissimi § sed et si quis. Item per denunciationem factam colono, supra, ut lite non cont., quoniam § quod si super; et C. ubi in rem act., si quis. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.