The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.26 De praescriptionibus

X 2.26.9 Quia indicante

tit. De praescriptionibus · 3 glosses
Idem.Incipit Quia indicante abbate · alleged in the gloss as de praescrip., quia indicante 2× per the register · find the allegations →
Agrimensoris
Qui tenetur de modo finium actione in factum, si male renunciaverit, dummodo dolose hoc faciat, de culpa enim vel negligentia non tenetur, ff. si mens. fals., si duobus § 1. Laur.
Ad loca
Ut loca dividenda subiiciat oculis, ff. fin. regund., irruptione, in fi.; C. fin. regund., si quis. Et hic potest sumi arg. quod iudex potest iudicare secundum quod novit et non secundum allegata. Et nota quod iudex qui contra conscientiam vel contra iustitiam in gravamen alterius aliquid fecerit, per gratiam vel sordes, per unum annum noverit se suspensum. Et si durante suspensione ingesserit se divinis, irregularis efficitur. Cum quo solus Papa dispensat, et in veram litis aestimationem condemnabitur, ut in decretali Inno. iiii infra, de re iudic., extravag. cum aeterni.
Quadraginta
Sic ergo videtur quod fines praescribi possunt, ut 16. q. 4, volumus; et 16. q. 3, inter memoratos; et supra, de praescrib., ad aures; et supra, de probat., ex litteris. Sed contra videtur quod fines praescribi non possunt, ut 16. q. 3, licet in regulis; et infra, de paroch., super eo; 16. q. 3, quicumque; et 16. q. 3, inter memoratos. Super hoc dicas ubi fine diocesum sive parochiarum constat distinctos fuisse, vel etiam potest probari per libros antiquos et testes et famam et alia adminicula, ut supra, de probat., cum causam. Fine diocesis sive parochiae aut provinciae non possunt praescribi, et sic loquuntur capitula ista 16. q. 3, licet in regulis; et 16. q. 3, quicumque; et infra, de paroch., super eo. Et ratio est, scilicet ne provinciarum termini confundantur, 16. q. 3, quicumque. Et sic limes praescribi non potest, nec ea quae limitibus adhaerent, ff. de rei vend., quae religiosis; et ff. de contrah. empt., in modicis. Ubi vero non constat nec potest probare de divisione, limes et ea quae sibi adhaerent bene possunt praescribi. Et sic distinguit illud capitulum 16. q. 3, inter memoratos. Fines vero praediorum bene praescribuntur, in quo casu loquitur illud capitulum supra, de probat., ex litteris, in quo casu potest intelligi illud capitulum 16. q. 4, volumus, et illud quod hic dicitur. Si vis intelligere hic de finibus parochiarum, intellige hic quod fines non erant distincti. Unde habet locum praescriptio, ut dicit capitulum 16. q. 3, inter memoratos. Illud scias quod licet limes praescribi non possit, tamen ea quae sunt infra limitem, limiti non adhaerentia praescribuntur spiritualia et temporalia. Et sic loquuntur supra, de praescrip., ad aures; et infra, de praescrip., auditis, ubi una ecclesia praescribit decimas in parochia alterius, et tunc necessarius est titulus, ut notatur infra, de praescrip., si diligenti; et in quadam decretali Gregorii infra, de praescrip., extravag. venerabilium, ut notatur infra, de praescrip., si diligenti.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.