The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.29 De parochiis et alienis parochianis

X 3.29.4 Super eo

tit. De parochiis et alienis parochianis · 3 glosses
Urbanus III.Incipit Super eo vero · alleged in the gloss as de paroch., super eo 7× per the register · find the allegations →
Cohaerent
Principaliter sicut intelligitur illud. Quae religiosis adhaerent, religiosa sunt, ut C. de rei vend., quae religiosis; et ff. de contrah. empt., in modicis. Vincen.
Per canones
Qui dicunt quod limes praescribi non potest, ne provinciarum termini confundantur, 16. q. 3, quicumque; et 16. q. 3, licet in regulis; et 16. q. 3, inter memoratos. Quod dicit parochiarum, exponunt quidam, id est, episcopatuum. Nam canon praedictus 16. q. 3, quicumque, de provincialibus limitibus tantum loqui videtur, sed secundum non traditur hic aliquid de capellis. Sed verius videtur quaestionem fuisse propositam de parochiis. Nam canones praedicti loquuntur de diocesibus, id est, episcopatibus. Et quod dicit, sicut in provincialibus, potest exponi, id est, episcopatibus. Sed idem intelligo in limitibus episcopatuum et parochiarum et provinciarum, ex quo ibi distincti sunt fines. Praescribi non possunt per iura praedicta, cum eadem ratio sit in omnibus. Et quod idem sit in omnibus patet satis ex hac decretali.
In utroque
Arg. quod idem iuris est in minoribus quod in maioribus, arg. supra, de praeben., maioribus; et supra, de appell., de appellationibus. Item arg. quod de similibus simile debet esse iudicium, supra, de rescript., inter caeteras; et supra, de translat., inter corporalia; ff. de legib., non possunt. Item arg. quod ubi est eadem ratio, idem debet esse ius, supra, de confirm. util. vel inutil., cum dilecta; et supra, de consti., translato; et supra, de consti., nam concupiscentiam.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.