Book II › tit. 2.19 De probationibus
X 2.19.13 Cum causam quae
tit. De probationibus · 3 glosses
Idem Aurelianensi et Lametensi Episcopis.Incipit Cum causam quae · alleged in the gloss as de probat., cum causam — 9× per the register · find the allegations →
Per libros antiquos
Nota ergo quod scriptura antiquorum librorum facit fidem, infra, de praescrip., ad audientiam. Item creditur instrumento producto ex archivo publico, etiam si subscriptionem non habeat, 30. q. 1, pervenit; et in Auth. de his qui ingred. ad appel. § illud, coll. 5; et C. de fid. instrum., authen. ad hoc; et supra, de in integ. restit., tum ex litteris; et ff. de probation., census; et C. arb. tut., veteris; et C. qui pot. in pign. hab., scripturas. Item si reperiatur scriptura in aliqua columna vel lapide, ei statur, 24. q. 2, sane. Item scripturae quae olim fiebat in albo praetoris, fides adhibebatur, ff. de iuris., si quis id; et ff. de alb. scrib., decuriones; et ff. de alb. scrib., in albo.
Testes famam
Per testes enim antiquos utriusque parochiae probatur huiusmodi divisio, 16. q. 1, plures. Et rusticis senibus praecipue in antiquis creditur, ff. de leg. 3, si chorus. Et fama in talibus praecipue valet quorum memoria non habetur, ff. de probation., si arbiter; ff. de aqua pluv. arc., in summa § item Labeo. Per se tamen si alia adminicula adsint, non probat, 3. q. 3, si testes § saepe etiam sine; et ff. de testi., testium § quae argumenta; et infra, de praesump., illud; 35. q. 6, si duo.
Adminicula
Adminicula ergo etsi per se non probant, tamen adiuvant, infra, de simon., per tuas 1; et infra, de succ. ab intest., cum dilectus; et infra, de testib., praeterea; et infra, de praesump., litteris; et infra, de praesump., ex studiis. Et sic est arg. quod quae non prosunt singula, multa iuvant, C. de testament., sancimus; et ff. ex quib. cau. maio., necnon § si quis saepius. Et indicia enim probant, C. de rei vend., indicia. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.