Book III › tit. 3.27 De successionibus ab intestato
X 3.27.3 Cum dilectus
tit. De successionibus ab intestato · 13 glosses
Innocentius III. Murnensi Episcopo.Incipit Cum dilectus filius · alleged in the gloss as de succ. ab intest., cum dilectus — 8× per the register · find the allegations →
Participationem
Propter hoc non fuit monachus, nec etiam stetit in habitu monachali, ut apparet in antiqua, cum hoc non sufficiat ad monachatum.
Se et sua
Et postmodum in extremis agens confitebatur publice quod non poterat facere testamentum, quia se et sua contulerat monasterio. Et hoc ultimum probavit abbas per testes, primum articulum non probavit nisi per unicum testem, quod non sufficit. Ber.
Ultimam
Quasi dicat: si haec verba non expresse hoc dicant, tamen tacite vim obtinent ultimae voluntatis. Ber.
Monasterio
Per hanc probationem obtinebit abbas, si episcopus non probaverit archipresbyterum verba ista alienata mente dixisse. Nec intelligas quod ex his verbis probetur dictum archipresbyterum fuisse oblatum dicto monasterio cum suis rebus, sive monachum fuisse. Sed probatur quod voluit sua bona ad monasterium pervenisse. Et quaelibet verba per quae declaratur intentio testantis, sufficere videntur, ff. de instruc. vel instrum., cum de lanionis § asinam, ad fi.; et ff. de supel. leg., Labeo, ad fi. Nemo enim aestimandus est dixisse quod non mente cogitaverit. Ber.
Contulerat monasterio
Unde ex tunc cessat eius iudicium, 19. q. 3, si qua.
Unus testis
Unus testis solus non sufficit ad probationem, supra, de testib., licet universis; 4. q. 3, si testes § iurisiurandi. Tamen si aliae praesumptiones adsint, sufficit ut hic dicitur, et supra, de testib., praeterea; et supra, de praesump., litteris; et supra, de praesump., ex studiis. Sed non videntur sufficere huiusmodi adminicula ad probandum intentionem abbatis, scilicet quod dictus archipresbyter monasterio obtulit se et sua, cum littera dicat: non tamquam sufficienter probantes, sed adminiculantes etc. Unde non debuit admitti episcopus ad probandum, quod archipresbyter fuisset mente alienatus, quando in extremis agens dicebat quod non poterat facere testamentum. Vel dic quod ista adminicula sufficiunt cum unico teste. Et ideo audiri debet episcopus ad probandum quod iste archipresbyter erat furiosus, cum verba illa expressit. Quo probato solus testis remanet, et sic obtinebit episcopus. Alias succumberet, quia si obtulit se probaturum praedicta, mos ei gerendus fuit, ff. de probation., circa eum. Ber.
Confitentem
Videtur quod talis confessio deberet sufficere ad hoc ut testatus decessisse dicatur, licet nullum aliud testamentum appareret, ff. de donation., ex hac scriptura, ubi omnino statur verbis testantis. Quare ergo requiritur hic alia probatio? Responderi potest quod lex illa loquitur in eo casu, quando per talia verba aliquis exprimit ultimam voluntatem. Alias talibus verbis non est credendum nisi hoc iurasset in testamento, C. de probation., authen. quod obtinet. Et tunc heredes necesse habent stare illi voluntati, C. de fideicomm., authen. hoc amplius. Vincen. Scriptura illius legis solemniter facta fuit dum vivebat testator qui fecit testamentum, sed ille archipresbyter dum vivebat nullam fecit scripturam de verbis illis, et ideo post mortem illa confessio debet probari per testes, prout abbas dicebat in sua petitione ad hoc ut sufficeret unus testis, et tamen per se sufficerent. Ber.
Probantes
Scilicet quod obtulit se et sua. Ber.
Compotem
Hoc ideo dicit quia furiosus non potest facere testemantum, C. qui testam. fac. pot., furiosum. Et ita episcopus ille probabit istam negativam. Et hoc est quia habet in se implicitam affirmativam, hanc scilicet quod tunc erat furiosus. Sic supra, de renunciat., super hoc; et C. de codicil., nec codicillos; et ff. de condi. insti., quidam; ff. de probation., si filiusfamilias. Contra 3. q. 9, indicas. Sed ibi archiepiscopus tenebatur probare episcopum illum fuisse sanae mentis, quia constabat illum prius fuisse furiosum. Tanc.
Ultimam voluntatem
Testamentum enim hominis tantum morte confirmatur, et immobile perseverat post mortem, infra, de celeb. miss., cum Marthae; et 13. q. 2, ultima voluntas; et C. de sacro. eccl., habeat unusquisque. Laur.
Restitutionem
Si intelligas donationem hanc factam de bonis ecclesiasticis de quibus intelligendum est, certe illa donare non potuit, supra, de testamen., cum in officiis; et supra, de testamen., quia nos. Si de patrimonialibus, in istis nihil iuris habuit episcopus. Dicas quod de propriis sive patrimonialibus hoc est intelligendum, et hoc constabat. Alias praesumuntur ecclesiae, et loquitur in eo casu cum non appareret heres, 12. q. 5, quicumque; et in Auth. de eccl. titul. § si quis episcopus, coll. 9. Ecclesia enim est proximus heres, infra, de poeni., presbyteri. Simile supra, de succ. ab intest., sed hoc. Io.
Impetitione
Sed nonne episcopus dixit sibi ius, ergo debuit cadere a iure suo? Sed hoc non debet redundare in damnum ecclesiae, 16. q. 6, si episcopum. Immo verius dicas quod poena illius constitutionis C. und. vi, si quis in tantam, non habet locum in bonis iacentis hereditatis, unde legatarius qui legatum auctoritate sua capit ante aditam hereditatem, non punitur in alio nisi quia restituit possessionem, ff. quod legat., hoc interdictum, 1. resp. Secus est si post aditam hereditatem, C. de legi. et const., non dubium.
Silentium
Si primo sana mente sua obtulit Deo, nonne debet Papa tueri suam donationem inter vivos, licet in morte non fuerit sanae mentis, cum adhuc in eodem propositio intelligatur durare, infra, de bapt. et eius effect., maiores, ad fi.? Praeterea cum ille qui ab intestato debet succedere, immensam donationem defuncti revocat. Non in totum revocat, sed quantum ad quartam sufficiat, C. de inoffic. donat., si ut adlegatis; supra, de testamen., Raynutius. Immo in vita sua omnia donare potuit, supra, de succ. ab intest., sed hoc. Solutio: abbas non probavit donationem factam fuisse inter vivos, nisi per unum testem. Et alii qui probant illam quam expressit in ultima voluntate dum ageret in extremis, non probant oblationem inter vivos. Illa autem obiectio de inofficiosa donatione non habet hic locum, quia querela de inofficiosa donatione non datur nisi illius quibus aliquid relinqui necesse est, C. de inoffic. donat., si totas. Sed ecclesiae sacerdotes non tenetur aliquid legare de suis propriis, nisi velint. Laur.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.