Book II › tit. 2.20 De testibus et attestationibus
X 2.20.27 Praeterea
tit. De testibus et attestationibus · 3 glosses
Coelestinus III.Incipit Praeterea cum quis · alleged in the gloss as de testib., praeterea — 9× per the register · find the allegations →
Conscios
Sed quomodo sunt conscii nisi viderint, quia forte ab eo audierunt, quia illud dicimus scire quod ab aliis audivimus, 22. q. 5, hoc videtur. Vel quia viderunt solum cum sola in lecto, vel nudum cum nuda, sed non viderunt eos carnaliter commisceri, infra, de praesump., tertio. Et ideo dicit, sed de visu nihil affirmant.
De visu
Hoc est si vidissent illos carnaliter commisceri.
De auditu
Quia forsitan testes distabant tenui pariete a commiscentibus, audiendo eos simul commisceri sed non videbant. Sed numquid fama in tali testimonio de auditu sufficit, ut debeant separari? Non videtur, quia testimonium de auditu non habet locum in hoc casu, quia fama per se nihil probat, licet praesumptionem inducat, arg. infra, de eo qui cog. consang., super eo, ad fi. Nec dicitur firmare sed potius infirmare, 4. q. 3, si testes § item saepe. Contra videtur, quia violenta praesumptio loco probationis habetur, praecipue in hoc casu, 32. q. 1, dixit Dominus. Et arg. ad hoc infra, de accusat., repellantur. Solutio: intelligunt quidam hanc decretalem cum agitur ad matrimonium impediendum, puta aliquis volebat contrahere, obiiciebatur quod non poterat, quia ille cognoverat consanguineam illius cum qua contrahere volebat, quod in tali casu levis probatio sufficit unius testis vel etiam sola fama impedit, infra, de spons., praeterea 2; et infra, de cons. et affin., super eo; et supra, de testib., super eo 2, in fi. Et improprie ponitur verbum illud accusatur in principio. Et sic exponitur accusatur, id est, denunciatur, quia quod non est, non potest accusari, sed denunciari potest ad impediendum matrimonium, infra, de despon. impub., ad dissolvendum. Et secundum hoc planum satis est. Vel potest intelligi cum maritus accusat uxorem de adulterio ad tori separationem, et ipsa excipiendo accusat eum aliquam cognovisse, ut eum a sua intentione repellat, infra, de adult., intelleximus; et infra, de adult., tua; 32. q. 6, nihil iniquius. Vel simpliciter potest intelligi cum uxor accusat maritum de adulterio ad tori separationem, dicens eum aliquam cognovisse. Et hoc videtur verius, et utroque istorum casuum videtur satis probari adulterium per huiusmodi testimonium de auditu, quia audiebant eos commisceri iuxta tenuem parietem. Et si fama publica consentiat et alia adminicula suffragentur, prout sequitur in littera, satis intelligitur esse probatum, quia omnia ista faciunt probationem sufficientem, infra, de praesump., litteris; et infra, de praesump., tertio. Ex his autem omnibus iudex confirmabit motum animi sui, supra, de renunciat., in praesentia; et 4. q. 3, si testes; et ff. de testi., ob carmen § si testes. Et est hic arg. quod quando non prosunt singula, multa collecta simul iuvant, ut in praedictis decretalibus infra, de praesump., litteris; et infra, de praesump., tertio; et supra, de probat., cum causam, ubi de hoc. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.