Book V › tit. 5.16 De adulteriis et stupro
X 5.16.6 Intelleximus quod cum
tit. De adulteriis et stupro · 7 glosses
Innocentius III. Turonensi Archiepiscopo.Incipit Intelleximus quod cum · alleged in the gloss as de adult., intelleximus — 15× per the register · find the allegations →
Spontanea
Licet mulier de domo viri sui sponte recedat, si tamen volens redire non fuerit admissa intelligitur spoliata, ff. de acq. poss., clam possidere § qui ad nundinas; Inst. de interdic. § quin etiam; et ideo audienda est.
Fornicatus
Et ad hoc testes induxit ad quod reprobandos maritus alios induxit, ut infra sequitur.
Evidentiam
Puta quod publice fuit fornicata vel filium inde habet testem, 28. dist., priusquam; et supra, de divort., significasti; et supra, de accusat., evidentia; et supra, de cohab. cler. et mul., quaesitum; et infra, de adult., tua.
Confessionem
Factam in iure, ut supra, de cohab. cler. et mul., quaesitum; et sponte, quia si compulsa non obesset, 31. q. 2, Lotharius. Et sic confessus sola sufficit ad tori separationem, ut hic, et supra, de divort., ex litteris.
Cessante
Eo enim probato dolus dolo compensabitur, ut sequitur hic, et infra, de adult., tua; et supra, de divort., significasti.
Mutua compensatione
Sic ff. solut. matrim., viro; ff. de compensat., si ambo; ff. de dolo mal., si duo; et supra, de except., cum ecclesiasticae; et 32. q. 6, nihil. Arg. contra ff. de dol. except., apud Celsum § Marcellus. Qualiter contrarium illud sit intelligendum dicitur supra, de except., dilecti filii. Vir enim uxori obiicere adulterium non potest si ipse est simili delicto, ut hic patet. Item si eam tradidit adulterandam, supra, de eo qui cog. consang., discretionem. Item si violenter fuerit oppressa, ff. de adulter., vim passam. Item si ignoranter cognita fuisset ab alio quem crederet virum suum fraudulenter, arg. 34. q. 2, in lectum. Item si credens virum absentem mortuum esse alii nupserit, 34. q. 2, cum per bellicam. Item si post adulterium reconciliaverit eam sibi, supra, de iureiur., quemadmodum; et 23. q. 4, si illic.
Alioquin
Id est, si constiterit de adulterio mulieris et non viri.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.