Book IV › tit. 4.13 De eo qui cognovit consanguineam uxoris suae vel sponsae
X 4.13.6 Discretionem tuam
tit. De eo qui cognovit consanguineam uxoris suae vel sponsae · 11 glosses
Innocentius III. Praeposito Magdeburgensi.Incipit Discretionem tuam · alleged in the gloss as de eo qui cog. consang., discretionem — 16× per the register · find the allegations →
Tradidit
Et ideo non potest illi opponere adulterium, arg. 32. q. 5 § quod autem; et 32. q. 5, tolerabilius; et 32. q. 5, proposito. Nec adulterium dicitur hic commisisse, ut ibi dicitur, quia non consensit. Et hoc patet ex eo quod quam cito potuit, aufugit, ut sequitur; arg. 1. q. 1, constat. Secus esset si occasionem adulterandi ei dedisset, quia nihilominus imputaretur ei, arg. 27. q. 2, Agathosa; et 27. q. 2, si tu abstines; infra, de divort., significasti; ff. solut. matrim., cum mulier; ff. de adulter., ex lege. Sed contra videtur per capitulum praedictum, 27. q. 2, si tu abstines. Et arg. 23. q. 4, Nabuchodonosor; et in Auth. ut liceat mat. et avi. § quia vero plurimos, in fi., coll. 8. Vir enim debet esse mulieri auctor colendi bonos mores, ff. de adulter., si uxor § si iudex; et 32. q. 6, indignantur. Alioquin esset detrahenda a viri potestate, C. de episcopal. aud., si lenones.
Publicam honestatem
Id est, affinitatem, quae sic inique contrahitur.
Reatum adulterii
Quia primus est maritus illius, et non secundus. Et est hoc notabile, quod adulterium committitur cum sponsa nondum cognita a viro. Unde si alias commisisset adulterium, posset accusari a sponso, ff. de adulter., miles § quaerebatur; supra, de iureiur., quemadmodum; quia iniuria facta est ei, ff. de iniuri., item apud § sponsum.
Praesertim
Id est, tantum, quia in talibus quae sine peccato mortali committi non possunt, mandatum non obligat, 32. q. 5, ita ne; et supra, de his quae vi met. caus. fi., sacris.
Nam et si
Responsio videtur tacitae quaestionis.
Fornicationis
32. q. 7, omnes causationes.
Exceptione
Puta quod ipse tradidit eam invitam, vel quia idem similiter fornicatus est, infra, de adult., intelleximus; et infra, de adult., tua; 32. q. 6, nihil.
Nec affinitas
Hic reprobatur illorum opinio, qui dicebant quod per fornicarium coitum non contrahitur affinitas, et infra, de eo qui cog. consang., tuae; et infra, de eo qui cog. consang., Iordanae; arg. 35. q. 3, nec eam quam. Arg. contra ff. de gradib., non facile § sciendum; et ff. de gradib., non facile § affines; sed illa non obstant.
Officere
Arg. quod legitime factum est, non irritatur, licet deveniat ad eum casum a quo non potuit habere principium, ff. de itin. act. priv., nec enim; ff. de postulan., hunc titulum § casum; et 30. q. 1, ad limina. Arg. contra ff. de iud., si a me.
Sine sua culpa
Hoc generale est, simile infra, de eo qui cog. consang., Iordanae. Si qua contraria sunt, casualia sunt.
A praedecessore
Scilicet, Alexandro, sed illa decretalis remota est de hac compilatione.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.