The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.16 De adulteriis et stupro

X 5.16.7 Tua fraternitas requisivit

tit. De adulteriis et stupro · 1 gloss
Idem Episcopo Ambianensi.Incipit Tua fraternitas requisivit · alleged in the gloss as de adult., tua 16× per the register · find the allegations →
Fornicationis
In hoc fuit dubitatio an delictum superveniens rei iudicatae de iure vel facto afferat praeiudicium. Videatur quod sic, ut hic patet. Et ex hac decretali videtur quod eo ipso quod aliter coniugum fornicatur, reliquus possit ei debitum denegare, quod verum est si publice fornicetur. Et si postmodum alter publice fornicetur, alter recuperet servitutem amissam ex delicto alterius, ut hic patet, et supra, de divort., ex litteris. Et sic paria delicta mutua compensatione tolluntur, ut supra, de adult., intelleximus. Et ita solo facto, licet non sit lata sententia de adulterio, adulterium privat iure petendi debitum nec alter ei tenetur reddere debitum, quia ubi nulla petitio nulla mora, ff. de ver. oblig., si pupillus. Et si tunc reddit debitum, sibi praeiudicat ut eam postea accusare non possit, 32. q. 1, nullos; 32. q. 1, denique; 32. q. 1, illud; et 32. q. 1, relatum est; ff. de adulter., si uxor § ulti. Sed si ad mandatum ecclesiae reddat debitum, tunc non videtur obstare quin possit postea eam accusare de adulterio, arg. supra, de restit. spol., litteras § penulti. Et licet uxori adulterae vir debitum reddere non teneatur, expellere eam de sua domo auctoritate propria non debet, etiam si sit notorium crimen eius, supra, de divort., porro, arg. Sed contrarium puto quod possit eam repellere a se, quia ex quo notorium est crimen suum privata est iure quod habebat in viro, supra, de divort., significasti. Et dotem suam amisit, supra, de don. int. vir. et uxor., plerumque. Hug. dixit quod numquam adulterium privat aliquem iure petendi debitum, sed tantum sententia ecclesiae, unde pendente lite tenetur debitum reddere alter alteri, arg. supra, ut lite penden., laudabilem; et 8. q. 4, nonne; 15. q. 8, sciscitantibus; 33. q. 2, saeculares. Quia poena non est inferenda nisi per iudicem, 32. q. 2, hoc sanctum § in hoc. Sed hoc intelligo quando crimen non est notorium, quod patet per concordantias. Item ut dixi ex hac decretali habetur quod propter superveniens delictum renascatur servitus amissa, etiam si sententia lata sit propter adulterium, ff. de adulter., adulterium; supra, de iureiur., tua nos 2; et supra, de divort., ex litteris. Nam iniuria remissa renascitur ex delicto, 15. q. 7, sexta actione; de poen. dist. 3, nihil § ex persona. In quibusdam libris est verbum illud in sequenti de poen. dist. 3 § hac auctoritate. Et sententia a qua non est appellatum revocatur, supra, de frig. et malef., fraternitatis; infra, de purg. vulg., significantibus. Io. dixit quod sententia non retractatur propter delictum superveniens, arg. ff. de itin. act. priv., nec enim; quia actio semel extincta amplius non renascitur, de conse. dist. 4, quaeris; ff. de solut., qui res § arcam. Nec praetextu novi auxilii retractatur sententia, supra, de re iudic., inter monasterium. Unde cum servitus sit sublata, non fit iniuria alteri per fornicationem alterius, 32. q. 7, quemadmodum. Sed si sententia non sit lata, tunc renascitur. Et iura praedicta intelligenda sunt quod iudex ex officio suo eos adinvicem restituat. Quod prius dictum est allegando verius credo, scilicet quod illa possit petere virum non obstante sententia, quia vir illi sententiae renunciavit adulterando post sententiam. De hoc dictum est in capitulo supra, de divort., ex litteris. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.