The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.19 De divortiis

X 4.19.3 Porro de Comite

tit. De divortiis · 7 glosses
Idem Ambianensi Episcopis.Incipit Porro de comite · alleged in the gloss as de divort., porro 15× per the register · find the allegations →
Notoria
Arg. quod in notoriis servandus est ordo iuris, arg. 11. q. 3, eorum; et 24. q. 1, pudenda, in fi.; et 3. q. 5, quia suspecti. Arg. contra 2. q. 1, de manifesta; et infra, de accusat., evidentia; et supra, de iureiur., ad nostram 3; et ff. ad leg. Aquil., proinde, in fi. Solutio: quo ad sententiam semper servandus est ordo iuris, quantum ad alia non.
Separari
33. q. 2, saeculares; 35. q. 6, multorum. Et est ratio quare, quia sententia divortii poena est, et poena non est inferenda nisi per iudicem, 33. q. 2, interfectores § in hoc; et ut nemo ius sibi dicat, C. de Iuda., nullus.
Petit restitutionem
Restitutio enim facienda est, supra, de offi. deleg., causam matrimonii; et supra, de restit. spol., ex conquestione; et supra, ut lite non cont., accedens 2, in fi. Arg. contra supra, de restit. spol., litteras, ubi dicit quod si probationes incontinenti sunt paratae, non est facienda restitutio, ergo multo minus est facienda, ubi notorium est impedimentum, ut hic. Dic quod facienda est praeterquam ad carnalem copulam, ut intelligas istam decretalem secundum illam.
Super inductam
Seu publica
Et si manifesta non esset vel publica, dummodo fama esset, quod essent consanguinei in gradu prohibito, ex officio suo posset episcopus inquirere et compellere, ut quicumque veritatem sciret, perhibeat testimonium, 35. q. 6, episcopus in synodo; et supra, de testibus cog., praeterea; et supra, de offi. ord., perniciosa; et 2. q. 1, Deus omnipotens. Immo quilibet tenetur denunciare ecclesiae, supra, de cognat. spir., tua.
Vel secundo
Et ita videtur quod consanguinitas ultra secundum gradum non posset esse notoria, sed fama esse publica potest, 35. q. 6, si duo.
Interest
Id est, ad ecclesiam pertinet.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.