Book II › tit. 2.21 De testibus cogendis vel non
X 2.21.7 Praeterea
tit. De testibus cogendis vel non · 8 glosses
Coelestinus III.Incipit Praeterea si testes · alleged in the gloss as de testibus cog., praeterea — 21× per the register · find the allegations →
Synodales
De quibus habes 35. q. 6, episcopus in synodo; infra, de accusat., sicut.
Iterato
Iuramentum enim istorum testium ad totum tempus debet extendi, dum durant in officio illo, postquam iuramentum illud in synodo praestiterunt, sive coram ordinario sive coram delegato causa illa tractetur, ut hic innuit. Sicut iuramentum calumniae ad omnia quae in causa contingunt extenditur, C. de iureiuran., authen. in isto iuramento.
Aliter
Et si aliter non fiat fides, innuit haec littera quod iterum iurare debeant coram delegato etiam pro eadem causa. Sed non videtur quod iterum iurare debent. Unde satis potest suppleri maxime, sicut et testis ex quo semel iuravit ferre testimonium in aliqua causa, non debet amplius iurare super illa, nisi emerserit aliquid de novo.
Quaestionis
Tunc enim debet iurare super articulo illo novae quaestionis, quia primum iuramentum non extenditur ad illum articulum novae quaestionis, quia cum praestitit illud in synodo vel coram episcopo, non cogitabatur de illo, et quod iterum iurare debeat probatur, supra, de testib., fraternitatis. Ubi novus articulus probatur tam per antiquos testes quam per novos prius praestito ab omnibus iuramento, ut supra, de testib., de testibus; et C. de temp. appel., per hanc.
A perhibendo
Nota ergo quod testes huiusmodi synodales propter infamiam supervenientem removentur a testimonio perhibendo, non autem a perhibito, quia infamia vel delictum superveniens non vitiat quod legitime factum est, infra, de eo qui cog. consang., discretionem; et infra, de eo qui cog. consang., tuae; et infra, de eo qui cog. consang., Iordanae; arg. C. de testament., testes servi; et 3. q. 7, infamis § verum; ff. de off. praet., Barbarius. Sic rescriptum Papae non cassat ea quae legitime facta sunt, supra, de restit. spol., audita.
Removeri
Habes hic quod infamis repellitur a denunciatione, ut infra, de spons., cum in tua; et infra, de accusat., cum dilectus; et infra, de accusat., sicut; et ff. de popul. act., popularis actio. Hug. contra. Ber.
In communi
Id est, in synodo vel auditorio communi, 35. q. 6, episcopus in synodo.
Incontinenti
Id est, in eadem instantia iudicii antequam loquatur partibus vel antequam recedat a praesentia iudicis, quia postea subornatus praesumitur, sed hoc posset intelligi habito respectu ad qualitatem personae, ut sic possit corrigere vel addere etiam ex intervallo. Qualiter intelligatur incontinenti probatur ff. de ver. oblig., continuus; ff. de adulter., quod ait lex § ulti., in fi.; C. de error. advoc., sententiis; et 31. q. 1, apud misericordiam; et melius supra, de elect., quia propter. Ibi invenies multas expositiones huius verbi incontinenti sive mox. Arg. contra 35. q. 9, quod quis commisit. Sed illa contraria non tangunt hoc.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.