Book II › tit. 2.13 De restitutione spoliatorum
X 2.13.4 Audita querela
tit. De restitutione spoliatorum · 6 glosses
Idem Wigorensi Episcopo et Heliensi Archidiacono.Incipit Audita querela T. · alleged in the gloss as de restit. spol., audita — 13× per the register · find the allegations →
Alterius ecclesiae personatum haberet
Sed etiam quodcumque istorum probaretur, sufficiebat, infra, de praeben., referente; et infra, de praeben., de multa; et supra, de elect., dudum ecclesia; et supra, de restit. spol., accepta; et supra, de his quae vi met. caus. fi., ad audientiam; et infra, de iureiur., si vero; et 22. q. 4, si aliquid.
Molestaret
Et sic patet quod T. possidebat et H. illum impediebat, et molestabat eum super ipsa ecclesia. Unde agebat T. uti possidetis, scilicet ne inquietaretur. Unde secundum formam petitionis formatur hic sententia, infra, de simon., licet Heli § nam iuxta iudicii etc.
Non intelleximus
Nota quod non vult Papa per suum rescriptum bene statuta rescindi, supra, de aetat. et qualit., eam te. Nec vult derogare iuri alicuius, 99. dist., nullus; et 99. dist., ecce, ibi subtrahitur, et in glossa subtrahitur; et supra, de offi. ord., licet § quia tamen; et infra, de auctor. et usu pal., ex tuarum; et C. de emancip. lib., nec avus. Et ea quae causa cognita statuuntur, rescriptis revocari non possunt, ut C. commin. epist. program., ea quae. Ad hoc facit C. sent. rescind. non pos., impetrata; et C. de testament., si testamentum
Receptionem
Nota tempus receptionis litterarum considerandum et non datae. Sic infra, de praeben., dilectus filius 2, ubi de hoc in glossa receperunt.
Occasione ipsarum
Nota quod hic fit in secundis litteris mentio de primis etiam expressa, non tamen revocantur primae. Unde signatur contra supra, de rescript., caeterum; et supra, de rescript., ex parte S. Sed hoc ideo est, quia sententia iam erat lata per primas, quae validae fuerunt. Alias secundae revocant illas, ut hic patet, a qua sententia non fuit appellatum, ut C. ut lit. pend. vel post prov., licet; et C. ut lit. pend. vel post prov., supplicare; et C. de transaction., causas; et C. sent. rescind. non pos., impetrata.
Non obstante
Hoc ideo quia iurisdictio per primas litteras attributa revocata est, unde nulla fuit sententia lata post receptionem secundarum. Sic supra, de offi. deleg., ex litteris. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.