Book II › tit. 2.13 De restitutione spoliatorum
X 2.13.3 Accepta conquestione
tit. De restitutione spoliatorum · 1 gloss
Idem.Incipit Accepta conquestione P. · alleged in the gloss as de restit. spol., accepta — 11× per the register · find the allegations →
Abiuraverit
Contra supra, de restit. spol., sollicite, ubi non admittuntur testes, ibi solvitur. Item arg. contra infra, de instit., cum venissent. Sed ibi possessorio actum fuit, et ibi etiam abiuratio vel renunciatio personalis fuit, sed concessio fuit realis. Item arg. aliud contra infra, de concess. praeben., post electionem, ibi non fuit abiuratio probata, unde ibi restituitur. Et post restitutionem potest opponi abiuratio, ut ibi dicitur in fi. Quidam dicunt quod illa decretalis supra, de restit. spol., sollicite, continet dispensationem ex eo quod ibi auditur contra iuramentum. Haec vero ius continet ex eo quod hic non auditur contra iuramentum, arg. infra, de iureiur., si vero. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.