Book II › tit. 2.24 De iureiurando
X 2.24.8 Si vero aliquis
tit. De iureiurando · 5 glosses
Idem Senonensi Archiepiscopo.Incipit Si vero aliquis · alleged in the gloss as de iureiur., si vero — 23× per the register · find the allegations →
Iuramenti
Scilicet de non repetendo ulterius ipsum beneficium, et sic plana est responsio domini Papae.
Salutis aeternae
Idem est etiam si temporalis, 22. q. 4, innocens § ulti., vers. quisquis ergo, in fi. Hoc intellige si directe vergat in interitum, quoniam si occasionaliter servandum est, puta si aliquis ultramontanus, sive Gallicus iurat se moraturum Romae in Augusto, occasione tali iuramenti posset vita temporalis adimi, si tunc Romae moraretur. Idem est si in deteriorem exitum vergat, 22. q. 4, si aliquid; infra, de iureiur., cum quidam. Ala.
Ne auctores periurii
Simile dicit imperator, C. si adv. vend., si minor. Immo etsi negligenter ea quae male usurpantur amittimus, excessus viam aliis aperimus, 93. dist., pervenit; et 35. q. 9, loci; ff. de pac. dotal., convenire; et ff. de pacti., si unus § pacta; et arg. C. de indict. vid., ambiguitates, in fi. Vincen.
Meruerunt
De facto ad maiorem cautelam secundum illos qui dicunt quod tale iuramentum non obligat. Secundum nostram opinionem dicas, meruerunt in veritate cum essent obligati, et possent sine periculo animae servare.
Permissi sunt
Arg. est hic in alterius odium cum altero dispensandum, arg. 3. q. 5, de accusatoribus; et 6. q. 3, denique; et 79. dist., si quis Papa; et 6. q. 1, si quis cum militibus, in fi. Et hoc facit expresse pro nostra opinione. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.