Book II › tit. 2.24 De iureiurando
X 2.24.12 Cum quidam
tit. De iureiurando · 3 glosses
Urbanus III. Archiepiscopo Pisano.Incipit Cum quidam · alleged in the gloss as de iureiur., cum quidam — 6× per the register · find the allegations →
Dignitate
Sic patet quod dignitas delinquentis aggravat peccatum, 40. dist., homo Christianus; et 11. q. 3, praecipue; et 50. dist., quia sanctitas tua; et 19. dist., nulli fas; 32. q. 5, qui viderit; 25. q. 1, nulli fas; et infra, de haeret., excommunicamus itaque § credentes; et infra, de homic., sicut dignum, 1. resp. Arg. contra C. ut nemo privat., ne quis; et 24. q. 1, qui contra pacem; et 17. q. 4, nullus clericorum; et 35. dist., ante omnia; 45. dist., cum beatus; et ff. de poe., aut facta § persona. Solutio: contrarietas ista ita debet intelligi, nam in quantitate contemptus metitur Deus quantitatem reatus. Quantum enim infringitur iustus, tantum amat, 7. q. 1, adversitas § cum vero. Ergo a simili quantum contemnit, tantum peccat, arg. 11. q. 3 § cum ergo, in fi. Quanto vero quis maior est, sive in maiori dignitate, tanto magis praesumitur peccare et contemnere. Unde quod dicitur dignitas delinquentis aggravat peccatum, melius diceretur aggravat peccantem, quia praesumitur quod plus contemnat, unde ratione praesumptionis tantum maior poenitentia illi imponitur, quia ecclesia nescit conscientiam illius, tamen potest esse quod plus contemneret aliquis rusticus quam magnus praelatus. Unde Ovid: peius adulterio, turpis adulter obest. Et sic intellige primam rubricam. In pecuniaria poena plus puniuntur maiores quam minores, nobiles quam ignobiles. In poena corporali saepe puniuntur minores, et parcitur maioribus, 35. dist., ante omnia. Et sic intelliguntur contraria.
Absolvendi
Ad cautelam, 22. q. 4, inter caetera. Cum iuramentum non sit vinculum iniquitatis, ut ibi, et infra, de iureiur., quanto; et infra, de iureiur., Quintavallis.
Poenitentia
Unius anni, 22. q. 4, qui sacramenta.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.