Book I › tit. 1.40 De his quae vi metusve causa fiunt
X 1.40.4 Ad audientiam
tit. De his quae vi metusve causa fiunt · 6 glosses
Innocentius III. Decano et Subdiacono Linconensibus.Incipit Ad audientiam nostram · alleged in the gloss as de his quae vi met. caus. fi., ad audientiam — 15× per the register · find the allegations →
Ad quos pertinebat
Alias non tenet resignatio, supra, de renunciat., admonet; et supra, de renunciat., quod in dubiis; et supra, de his quae vi met. caus. fi., ad aures; arg. 6. q. 3, denique.
Causa
Olim ita dicebatur quod vi metusve causa gestum est, ratum non habeo. Vis enim fiebat mentio, propter necessitatem contrariam spontaneae voluntati. Sed hodie detracta est vis mentio, ideo scilicet, quia quod fit vi atroci, id metu quoque fieri videtur, quia vis includit in se metum, et est superius ad metum, ff. quod metus cau., ait praetor; et ff. quod metus cau., vis autem. Et dicitur vis impetus maioris rei cui resisti non potest, ff. quod metus cau., ait praetor; et ff. quod metus cau., vis autem. Vi dico compulsiva, quia inducit actionem quod metus causa, ut legibus praedictis, et non expulsiva, quia illa inducit interdictum unde vi, de rebus immobilibus tantum, et de his quae immobilibus cohaerent. Nec ablativa, quae inducit actionem vi bonorum raptorum circa mobilia tantum, ff. de vi et de vi arm., praetor ait § si fundus; et ff. de vi et de vi arm., praetor ait § 2; et Inst. vi bon. rapt. § sed nedum. Nec etiam turbativa, quae inducit interdictum uti possidetis in rebus immobilibus, et in rebus mobilibus interdictum uti possidetis in rebus immobilibus, et in rebus mobilibus interdictum utrobi, cum duo se possidere contendunt. Nec inquietativa, quae inducit interdictum quod vi aut clam, ut cum quis non sinit alium uti re sua quiete vel curare vel alia facere, vel quando alter eo invito vult aliquid aedificare in suo, vel iam forte aedificavit. Nec distinguitur in hoc interdicto iuste vel iniuste fecerit, ff. quod vi aut cla., praetor ait. Metus autem est instantis vel futuri periculi causa mentis trepidatio, ff. quod metus cau., ait praetor. Et nota quod licet non sit necessarium periculum praesens esse, tamen exigitur metum esse praesentem saltem pro futuro periculo. Non enim sufficit suspicari eum inferendum, ff. quod metus cau., metum, 1. resp. Et dicitur metus, quia mentem tenet.
Debent
Qualiter hoc intelligatur, quia mentem tenet.
Ad resignationem
Nota quod licet metus intervenisset in praestatione iuramenti vel alicuius promissionis, si postmodum in resignatione vel solutione non intercessit metus, quia sponte postea renunciavit vel solvit, non potest repetere. Proxima enim violentiae turpitudinis causa sublata est, C. quod metus cau., cum te; ff. de condi. ob turp. caus., si ob turpem; et supra, de his quae vi met. caus. fi., perlatum, in fi.
Repetendum
Supra, de his quae vi met. caus. fi., ad aures, arg. contra ubi obstat iuramentum. Non est contra, quia ibi iuravit quod non repeteret, ut ibi dictum est. Hic iuravit tantum renunciare, sed non iuravit quod non repeteret.
Resignandum
Sed quid si iurasset non repetere? Respondeo tunc non repeteret, C. si adv. vend., si minor; et infra, de iureiur., si vero; et supra, de his quae vi met. caus. fi., abbas. Papa vero ex officio suo mandabat illum restitui ob denunciationem sibi factam, infra, de iureiur., ad nostram 2. Et ille idem non obstante iuramento posset hoc denunciare Papae, infra, de iureiur., quemadmodum. Posset etiam impetrare absolutionem iuramenti, sicut fit in usuris, infra, de iureiur., ex administrationis. Et in hoc dolum facere non videtur, qui fraudem et dolum excludit, ff. de leg. 2, cum pater § Titio, in fi. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.