Book II › tit. 2.24 De iureiurando
X 2.24.20 Ad nostram
tit. De iureiurando · 5 glosses
Idem Pisano Archiepiscopo.Incipit Ad nostram noveris · alleged in the gloss as de iureiur., ad nostram 2 — 5× per the register · find the allegations →
Pervenisse
Non dicit per quem vel a quo.
Repeterent
Si iuravit non repetere, denunciet illud ecclesiae. Quid si iuravit non denunciare? Respondeo: iuramentim fuit illicitum, et ideo non servandum, cum quilibet ad hoc teneatur, infra, de cognat. spir., tua; et infra, de haeret., cum ex iniuncto; infra, de iureiur., quemadmodum, in fi.; et 2. q. 1, si peccaverit. Sed si iuraverit solvere nec repetere, illud denunciet ecclesiae, ut dictum est. Vincen.
Probarent
Videtur iuramentum istud remissum esse ex testamento, nisi velis ita interpretari haec verba, ut scilicet illi de iure repetere non possint, qui iuraverunt non repetere. Sed tamen largius interpretabimur ultimas voluntates, infra, de dona., cum dilecti; ff. de trit. vin., si cui. Sic ergo iure legati possunt isti repetere usuras, quasi ex nova causa superveniente. Si enim aliquis abiurat beneficium, potest postea ipsum repetere ex nova causa superveniente, supra, de renunciat., cum inter; et ff. de succ. edict., successorium § quod dicimus, alias § sed videndum; et arg. supra, de his quae vi met. caus. fi., ad audientiam. Item cum iuro solvere aliquid, solutum possum repetere, supra, de iureiur., debitores. Non enim est cogitandum de novo iure, ff. de transaction., cum Aquiliana. Si vero ius novum non est mihi acquisitum, possum agere ut remittatur iuramentum, supra, de iureiur., ex administrationis. Et primo agendum est ut iuramentum remittatur, et tunc potest repetere secure. Ber.
Ad testimonium
Nota testimonium ferri lite non contestata. Sed hoc ideo contingit, quia hic procedebatur in modum inquisitionis sive denunciationis, ut patet per principium capituli. Vel Papa hic voluit extra ordinem procedi, et sine accusatore per denunciationem. Item quia ad ecclesiam vel episcopum spectat exequi voluntates defunctorum, infra, de testamen., si heredes; et infra, de testamen., Ioannes; et C. de episc. et cler., nulli; et C. de episc. et cler., si quis ad declinandam; et ff. de pet. hered., si hereditas § ulti. Et sic servant isti iuramentum suum hac via. Io.
Constiterit
Per inquisitionem, supra, de testibus cog., praeterea.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.