The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.26 De testamentis et ultimis voluntatibus

X 3.26.6 Si heredes

tit. De testamentis et ultimis voluntatibus · 3 glosses
Ex concilio Maguntino.Incipit Si heredes iussa · alleged in the gloss as de testamen., si heredes 3× per the register · find the allegations →
Adimpleverint
Infra annum, C. de fideicomm., authen. hoc amplius; supra, de testamen., nos quidem.
Ab episcopo
C. de testament., consulta divalia, contra. Solutio: publicatio testamenti non pertinet ad episcopum, ut ibi dicitur. Pertinet tamen ad eum testamenti defensio sive executio testamenti, ut voluntas defuncti servetur, ff. de pet. hered., hereditas § si defuncto. Arg. supra, de testamen., nos quidem; et infra, de testamen., Ioannes. Et hoc praecipue in his quae ad pias causas relinquuntur, infra, de testamen., tua.
Interdicatur
Secundum legem antiquam heres qui non adimplebat voluntatem defuncti, privabatur omni successione, C. de fideicomm., quaestionem; et 11. q. 1, Sylvester. Hodie autem tenet hoc in extraneo herede. Sed filius institutus heres non adimplens voluntatem defuncti, privatur successione, relicta tantum sibi legitima, C. de fideicomm., authen. hoc amplius. Et praevalet lex in hoc casu canoni. In hoc tamen videtur Innocentius concordare praedicto canoni 11. q. 1, Sylvester, et huic decretali infra, de voto et vot. redem., licet, in fi., ubi de hoc. Sed illud ideo contingit, quia regnum dividi non potest, sicut nec aliae dignitates, supra, de praeben., maioribus; et in constitutio Friderici de feudis § praeterea. Ber. Et hic non dicitur expresse quod priventur heredes, sed interdicatur eis quicquid relictum est, ut sic indirecte compellantur adimplere voluntatem defuncti. Vel reducitur ad auctoritatem, ut saltem reservetur heredibus legitima, ut in Auth. de hered. et Falc. § primum, coll. 1; et in Auth. de hered. et Falc. § si quis non implens, coll. 1. Alia authentica videtur dicere quod heres qui relicta ad pias causas conferre distulerit, totum amittere debet, in Auth. de eccl. titul. § si quis autem pro redemptione, vers. si autem qui, coll. 9. Et in isto casu potest intelligi haec decretalis. Et hoc intellige in extraneo herede. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.