Book III › tit. 3.26 De testamentis et ultimis voluntatibus
X 3.26.3 Nos quidem
tit. De testamentis et ultimis voluntatibus · 5 glosses
Idem.Incipit Nos quidem · alleged in the gloss as de testamen., nos quidem — 2× per the register · find the allegations →
Elogio
Id est, testamento, C. de testament., iubemus.
Protrahitur
Id est, differtur.
Infra annum
Infra annum debet mandari executioni voluntas testatoris, C. de fideicomm., authen. hoc amplius; et hic, et in Auth. de eccl. titul. § si quis aedificatione, coll. 9.
In loco
Demonstrato vel comprehenso a defuncto. Si enim de loco incertus sit, non videtur obligatus ad faciendum, sicut in promissore liquidum est, ff. de eo quod cert. loc. dar. op., ideo § si quis insulam; et ff. de ver. oblig., qui insulam. Nisi aliud quid dicatur, tum causa religionis, tum extremae voluntatis favore. Io. et Laur. Alii dicunt quod si incertus est locus ubi debuit aedificari, ad hanc causam relictum, fieret caducum, C. de caduc. toll., et nomen § si vero; ff. de donation., si cum filius § ulti. Et ideo dicitur hic, in loco quo constitutum fuerat. Tanc. dicit quod non erat caducum, quia testamenta sunt interpretanda largissime, supra, de dona., cum dilecti, in fi. Et res ad pias causas relictae, liberae sunt a lucrativorum inscriptionibus, 23. q. 8, tributum § quamvis; et in 23. q. 8, sancimus.
Leges
C. de episc. et cler., nulli. Ibi habes quod episcopus debet illud facere.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.