The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.26 De testamentis et ultimis voluntatibus

X 3.26.17 Tua nobis fraternitas

tit. De testamentis et ultimis voluntatibus · 4 glosses
Gregorius IX. Nomon. Episcopo.Incipit Tua nobis fraternitas · alleged in the gloss as de testamen., tua 5× per the register · find the allegations →
Piis voluntatibus
Nota quod relicta ad pias causas per diocesanum episcopum debent executioni mandari, si illi quibus hoc commissum fuerat non adimpleverint, infra, de testamen., Ioannes; ff. de pet. hered., hereditas § 1; et C. de episc. et cler., nulli; et supra, de testamen., si heredes. Qui ad hunc casum restringitur, in quo etiam casu duo vel tres testes sufficiunt, supra, de testamen., cum esses; et supra, de testamen., relatum est 2, ut ibi dicitur, et hoc quod dicit hic sumptum fuit in Auth. de eccl. titul. § si quis autem pro redemptione, coll. 9, ubi dicit imperator: in omnibus talibus piis voluntatibus defunctorum volumus sanctissimos episcopos providere, ut secundum voluntatem defuncti omnia procedant, licet testator vel donator hoc prohibuerit.
Voluntatem
Quae omnino servanda est, 13. q. 2, ultima voluntas. Et ultimum testamentum hominis immobile perseverat, infra, de celeb. miss., cum Marthae § caeterum. Et nihil est quod magis debeatur hominibus quam ut supremae voluntatis liber sit stylus, C. de sacro. eccl., habeat unusquisque. Et tamquam lex ultima voluntas servari debet, in Auth. de nupt. § disponat, coll. 4. Et hoc intellige cum voluntas est rationabilis. Nam si quis vult filium suum exheredare sine causa, talis voluntas non est servanda, in Auth. ut cum de appellation. cog. § aliud quoque, coll. 8, ubi enumerantur causae ex quibus filius potest exheredari. Item si quis praeciperet ossa sua proiici in mare, talis voluntas non est servanda, ff. de condi. insti., quidam. Sed voluntatem talem moriens potest mutare, quia ambulatoria est voluntas defuncti quousque morte confirmetur, ff. de adimen. leg., si quis; et de adimen. leg., quod si iterum; et in praedicta decretali infra, de celeb. miss., cum Marthae.
Interdici
Testator enim non potest prohibere quod episcopus non exequatur huius voluntatem, ut in Auth. de eccl. titul. § si quis autem pro redemptione, vers. in omnibus, coll. 9. Et est ratio quia privata dispositio testatoris non potest generalem constitutionem legis vel canonis immutare, supra, de testamen., requisisti; et ff. de leg. 1, nemo potest; simile 10. q. 1, sic quidem. Sic etiam lex Falcidia contra voluntatem testatoris inducitur, C. ad leg. Falc., si ut allegas; et arg. ff. ad leg. Falc., Titia testamento; et ff. ad leg. Falc., quod de bonis, in fi.; et infra, de testamen., Raynaldus, in fi., ubi de hoc.
Monitione
Quae semper procedere debet vindictam, 12. q. 2, indigne. Et nisi hoc facerent, deberent perdere omne lucrum quod inde essent habituri, et episcopus illud postea exequatur, ut in Auth. de eccl. titul. § si quis autem pro redemptione de eccl. titul. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.