The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.26 De testamentis et ultimis voluntatibus

X 3.26.10 Cum esses

tit. De testamentis et ultimis voluntatibus · 4 glosses
Idem Hostiensi Episcopo.Incipit Cum esses · alleged in the gloss as de testamen., cum esses 7× per the register · find the allegations →
Leges
C. de testament., si unus; C. de testament., et ab antiquis; et C. de testament., hac consultissima. Ber.
Scriptum
In lege Mosaica et in Evangelio, 2. q. 4, placuit; et supra, de testib., licet universis.
Improbamus
Super relictis ecclesiae. Decretalis ista intelligitur per sequentem, quia de eodem facto et eiusdem loci loquuntur. Nam in his quae pietatis causa relinquuntur, minus solemnis voluntas sufficit sicut et inter liberos, C. de testament., hac consultissima § ex imperfecto; C. fam. ercis., inter omnes; et C. de fideicomm., quaestionem. In his enim cessat Falcidia, C. ad leg. Falc., authen. similiter; et in Auth. de eccl. titul. § sin autem, coll. 9. In his canonica portio non deducitur, infra, de testamen., de his. Quidam tamen dicunt quod per hoc capitulum quod generaliter loquitur, derogatur omnibus legibus quae dicunt minus solmnem voluntatem non valere, quod non credo, quia non est versimile quod dominus Papa voluerit unico verbo legibus derogare, arg. C. de inoffic. testam., si quando; et supra, de elect., ecclesia vestra 2. Nec forte potest tollere leges quantum ad eos qui non sunt de sua temporali iurisdictione, arg. supra, de appell., si duobus; et supra, de iudic., novit. Quae leges ne quid falsitas in testamento committeretur, voluerunt quod certus numerus testium adhiberetur, C. de fideicomm., quaestionem. Ita etiam credo quod istud locum habeat super relictis ecclesiae, sive ad pias causas favore religionis, infra, de testamen., relatum est 1. Sic non derogabitur legibus. Vel dic quod Papa statuit hoc tantum in his observandum in quibus habet temporalem iurisdictionem, quia quantum ad illos potuit legibus derogare. Civitas ista Velletrensis pertinet ad Papam quo ad utramque iurisdictionem. Sed verius videtur quod primo dixi. Alii volunt dicere quod si agatur in foro saeculari, servanda est legalis solemnitas. Si in ecclesiastico, stabitur istis decretalibus. Sed prius dictum magis placet.
Sub interminatione
Et ita videtur quod qui contra faciat, sit exommunicatus, supra, de loc. et cond., ex rescripto. Quam decretalem tenemus canonem latae sententiae, et sunt ibi quasi eadem verba, quae et in 63. dist., Salonitanae. Arg. contra infra, de iure patron., relatum, in fi., ubi de hoc. Non credo quod sit canon latae sententiae sed ferendae per capitulum infra, de iure patron., relatum. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.