Book III › tit. 3.26 De testamentis et ultimis voluntatibus
X 3.26.11 Relatum est
tit. De testamentis et ultimis voluntatibus · 2 glosses
Idem Iudicibus Velletrensibus.Incipit Relatum est quod · alleged in the gloss as de testamen., relatum est 1 — 6× per the register · find the allegations →
Relictis ecclesiae
Ad hunc casum restringe capitulum proximum supra, de testamen., cum esses, in quo favore ecclesiae sufficiunt duo vel tres testes. Tanc.
Decretorum
Quae dicunt quod in ore duorum vel trium testium stat omne verbum, 2. q. 4 § quod vero; et 2. q. 4, placuit; et 48. dist., quoniam multa. Sic nota causas ultimae voluntatis defunctorum ad ecclesiasticum iudicem pertinere, quod verum est in relictis ecclesiae et pauperibus, 13. q. 2, clerici; et 13. q. 2, qui oblationem; C. de episc. et cler., nulli licere. Per quae capitula confirmatur quod dixi supra, de testamen., cum esses, quod tantum de relictis ad pias causas intelligendum est quod hic et ibi dicitur. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.