The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.38 De iure patronatus

X 3.38.21 Relatum est

tit. De iure patronatus · 7 glosses
Idem Archiepiscopis et Episcopis per Angliam Constitutis.Incipit Relatum est nobis · alleged in the gloss as de iure patron., relatum 6× per the register · find the allegations →
Recognitionis
Id est, confessionis in iure factae, donationis vel concessionis prius factae de re quacumque, quod melius est, et est vulgare Anglicorum. Ala.
Vendicare
Id est, retinere.
Per ostium
7. q. 1, non furem; et 23. q. 4, tres personas; et 1. q. 1, ordinationes.
Conscendunt
Et sic fures sunt, supra, de elect., dudum ad audientiam.
Indigni
In tantum quod deponi debent et excommunicationi subiiciendi sunt, 16. q. 7, si quis deinceps; 16. q. 7, si quis episcopus; 16. q. 7, si quis clericus. Hodie tamen non imponitur poena praedictorum canonum, sed statur ei quod hic dicitur. Et si quis consentiat electioni de se factae, per abusum laicorum ineligibilis fit, nec potest promoveri sine dispensatione, supra, de elect., quisquis.
Coram saeculari
Secundum illam regulam: actor forum rei sequatur, supra, de for. compet., cum sit; 11. q. 1, experientiae. Sed nonne committunt isti sacrilegium qui taliter spoliant ecclesias? Ergo sunt per ecclesiam iudicandi, ut probatur supra, de for. compet., conquestus; et arg. 12. q. 2, nulli liceat; 12. q. 2, praedia. Et homicidae dicuntur, 12. q. 2, qui abstulerit. Est ergo verum quod isti malefactores sub ecclesiastico iudice sunt conveniendi, et favore ecclesiae est hoc introductum, supra, de for. compet., cum sit. Et secundum illam regulam non consequeretur intentionem suam. Sed pone quod ecclesia agat contra eos coram iudice saeculari, et ipsi laici volunt reconvenire ecclesiam, quia forte haec erat intentio ipsorum, numquid sunt audiendi? Dicas quod non, ff. de iud., consensisse § sed si agant. Et alia etiam ratione, quia quaestio spoliationis privilegiata est, ut eam intentans reconveniri non possit, nisi de alia spoliatione, supra, de ord. cognit., super spoliatione; et supra, de iudic., significaverunt.
Excommunicationi subdatis
Hic patet quod si quis prohibeatur sub poena anathematis sive excommunicationis, licet quis contra facit, non est excommunicatus sed debet excommunicari. Secus videtur si dicatur sub interminatione anathematis, infra, de eo qui furt. ord. recep., veniens. Vel si dicatur sub excommunicationis interpositione, quia qui contra facit, excommunicatus est, 62. dist., Salonitanae; et supra, de loc. et cond., ex rescripto. Quia per illa verba innuitur quod excommunicatis sententia lata sit. Dic de hoc ut dicitur infra, de simon., sicut tuis.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.